Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Nonus (Liber Quartus)

Circumcīsī. Act. 11.

Reprehēnsus ā Chrīstiānīs Iūdaeīs Petrus, quod cum Cornēliō extrānae gentis homō congrēssus fuisset, causam dīcit, & obtinet.
Persōnae:
Chrīstiānī, Petrus
Chrīstiānī
Tuum quidem factum probāre nūllō pactō possumus, ut līberē loquāmur.
Petrus
Quodnam id est tandem?
Chrīstiānī
Quod hominēs praeputiō praeditōs convēnistī, & cum eīs cibum cēpistī.
Petrus
Sī vōbīs vidētur, rem omnem, prout sēsē habet, ēnarrābō, vōs eā audītā iūdicābitis.
Chrīstiānī
Placet: ēnarrā.
Petrus
Cum in oppidō Ioppe ōrārem, vīsus sum mihi vidēre (cum essem extrā mē raptus) vās quoddam dēscendēns, quasī linteum magnum, quod quattuor capitibus dē caelō dēmissum, ad mē usque pervēnit. Id cum attentus contemplārer, vīdī quadrupedia terrestria, & ferās, & rēptilia, & aerēās volucrēs, simulque audīvī vōcem dīcentem mihi; Age, Petre, macta & vēscere. Tum ego; Minimē, Domine: nihil enim unquam immūndum aut impūrum per ōs meum intrāvit. At illa vōx iterum dē caelō inquit; Quae Deus pūrgāvit, tū nē polluē. Idque ter factum est, & tum dēmum omnia in caelum subdūcta sunt. Tum continuō praestō fuērunt trēs hominēs in eā domō, in quā eram, ad mē Caesarēā missī. Cum hīs ut abiectā omnī cūnctātiōne congrederer, dīvīnō afflātū admonitus sum. Īvērunt ūnā mēcum sex frātrēs hī, ac nōbīs hominis domum ingressīs renūntiāvit ille, ut genium domī suae vīdisset adstantem, & sibi praecipientem, ut mitteret Ioppen hominēs, quī accerserent Simōnem cognōmine Petrum, ex quō ea audiret, quae & ipsī essent, & ipsīus tōtī familiae salūtāria. Hīc cum ego loquī coepissem, illī dīvīnō afflātū correptī sunt, quemadmodum & nōs fuimus prīncipiō. Tum recordātus sum istud Dominī dictum quō dīxerat, Iōannem quidem abluisse aquā, sed nōs Spīritū sācrō ablūtum īrī. Quod sī eōdem illōs mūnere affēcerat Deus quō nōs, cum in Iēsū Chrīstī Dominī fidem vēnissēmus: ego quis eram ut possem obsistere Deō?
Chrīstiānī
Iam nihil addimus: sed grātiās Deō agimus, quī etiam exterīs per vītae castīgātiōnem aditum ad vītam patefēcerit.
Sententia
Imitanda est Petrī modestia, quī quod dīvīnō iussū fēcerat, ēius tamen causam hominibus reddere nōn dēdignātur. Quō Deus admittit, eōs repudiāre nēmō dēbet.