Dialogi Sacri - Dialogus Tertius Decimus (Liber Quartus)
Chananaea. Matth. 15. Marc. 7.
Iēsus ā Chananaeā exōrātus, ēius fīliam līberāt ā Furiā.
Persōnae:
Chananaea, Discipulī, Iēsus
Chananaea, Discipulī, Iēsus
Chananaea
Miserēre meī, Ō tū Davidide: fīliam habeō quae Furiīs miserē agitus. Heu mē īnfēlīcem; obsectrō tē etiam atque etiam, miserēte meī: respice mē, ūtere tuā in mē clēmentiā & mānsuētūdine.
Discipulī
Absolve eam, quaesumus: clāmōre nōs obtundit.
Iēsus
Nōn sum missus nisi ad ovēs perditās domūs Īsraēlis.
Chananaea
Domine, subvenī mihi.
Iēsus
Sine prīmum salūtārī līberōs. Neque enim convenit līberōrum pānem obicere catellīs.
Chananaea
Etiam sānē: & tamen catellī quoque comedunt dē mīcīs līberōrum, quae dēcidunt dē mēnsā dominōrum suōrum.
Iēsus
Ō mulier, magna est tua fidēs. Obtinētō sānē quod vīs; & propter istud dictum abī laeta: nam Furia ēmigrāvit ē tuā fīliā.
Sententia
Chrīstus exōrābilis est, etiam iīs quōs maximē vidētur exclūdere. Fīde Chrīstus expugnātur.
Chrīstus exōrābilis est, etiam iīs quōs maximē vidētur exclūdere. Fīde Chrīstus expugnātur.