Dialogi Sacri - Dialogus Sextus (Liber Quartus)
Centuriō. Matth. 8. Lūc. 7.
Iēsus ā Centuriōne exōrātus, ēius puerum, membrīs captum, verbō sānat.
Persōnae:
Centuriō, Iēsus
Centuriō, Iēsus
Centuriō
Domine, puer meus iacet domī membrīs captus graviterque cruciātur.
Iēsus
Ego ībō eum curātum.
Centuriō
At ego nōn sum dignus, cuius tū tēctum subeās: sed tantum iube verbō, et sānābitur. Nam ego quoque, quī sub alterīus sum potestāte, tamen obtineō auctōritātem in eōs, quibus praesum, mīlitēs. Sī quem iubeō īre, it: sī venīre, venit; sī servum facere quid, facit.
Iēsus
Ō rem admīrātiōne dignissimam! Crēdite mihi, nē in Īsraēlītīs quidem tantam fidem invēnī. Et, sine dubiō, multī ab oriente atque occidente profectī, accumbent cum Abrahāmō, Iāsacō, & Iacōbō, in rēgnō caelestī: cum intereā illī, ad quōs rēgnum pertinēbat, in altā noctis calīgine dēmersī, nihil aliud quam flēbunt & frendēbunt. Tū abī, & ut cōnfīdistī, sīc obtinētō.
Sententia
Chrīstō tam facile morbīs imperat, quam dux mīlitibus. Prīmī erunt ultimī, & ultimī, prīmī.
Chrīstō tam facile morbīs imperat, quam dux mīlitibus. Prīmī erunt ultimī, & ultimī, prīmī.