Dialogi Sacri - Dialogus Secundus (Liber Quartus)

Baptista. Matth. 3. Marc. 1. Lūc. 3.

Iōannēs Baptista populum docet vītae correctiōnem, & dē Chrīstō vāticinātur.
Persōnae:
Iōannēs Baptista, Plēbs, Pūblicānī, Mīlitēs
Iōannēs
Prōgeniēs vīperīna, quis vōs summonuit futūram poenam fugere? Dite ergō vītae meliōris indicēs frūctūs, & nē ideō magnōs vōbīs spīritūs & arrogantiam sūmite, quod patrem habētis Abrahāmum. Dīcō enim vōbīs, Deum posse ex hīs saxīs suscitāre līberōs Abrahāmō. Iam vērō secūris arborum rādīcī admōta est, omnisque arbor frūctum bonum nōn ēdēns, exscindenda est, & in ignem inicienda.
Plēbs
Quid ergō faciēmus?
Iōannēs
Quī habet duās vestēs, impertiat nōn habentī: & quī habet cibāria, idem faciat.
Pūblicānī
Nōbīs autem, Magister, quid faciendum est?
Iōannēs
Nihil amplius, quam quantum vōbīs dēcrētum est, exigite.
Mīlitēs
Quid etiam, nōbīs?
Iōannēs
Nē quem pulsāte, aut per sycophantiam circumvenīte, & stipendiīs vestrīs este contentī. Sed audīte ūniversī. Ego quidem abluō vōs aquā ad vītae ēmendātiōnem. Sed mē praestantior mē subsequitur, & ita praestantior, ut ego nōn sim dignus quī ēius calceōrum solvam corrigiam. Is vōs ablūet sācrō Spīritū & igne: quī quidem vannum manū tenet, āream suam perpurgātūrus, frūmentumque in horreum comportātūrus, & paleam ignī cremātūrus inextinctō.
Sententia
Bona arbor bonōs frūctūs edit. Abstinendum ab iniūstitiā, sī poenās vītāre velīs.