Dialogi Sacri - Dialogus Quintus (Liber Quartus)
Samarītāna. Iōan. 4.
Iēsus apud fontem cum muliere Samarītānā, dē vērā religiōne, vērōque Deī cultū colloquitur. Cumque supervēnissent emptum cibum adferentēs discipulī, eōs quoque dē vērō cibō docet.
Persōnae:
Iēsus, Samarītāna, Discipulī
Iēsus, Samarītāna, Discipulī
Iēsus
Dā mihi bibere, mulier.
Samarītāna
Quōmodo tū Iūdaeus, ā muliere Samarītānā petis pōtum? Neque enim habent ūllum Iūdaeī cum Samarītānīs commercium.
Iēsus
Sī intellegerēs mūnus Deī, & quis sit quī ā tē pōtum petit, tū ipsa peterēs ab eō; tibīque ipse daret aquam perennem.
Samarītāna
Domine, neque sītulam habēs, & puteus est profundus: unde ergō habēs istam aquam perennem? Num tū maior es patre nostrō Iacōbō, quī trādidit nōbīs hunc puteum: quā aquātiōne ūsus est ipse, & fīliī ēius, atque pecora?
Iēsus
Haec aqua sitim ad tempus tantum explet, mea autem ad perpetuitātem; ita ut quī ex aquā ā mē acceptā biberit, nōn sitiat unquam: nam ea aqua fiet in eō fōns scatēns in omnem perrennitātem.
Samarītāna
Domine, impertī mē istā, nē amplius sitiam, nēve hūc ad hauriendum veniam.
Iēsus
Ī ēvocātum virum tuum, & hūc cum eō venitō.
Samarītāna
Nōn habeō virum.
Iēsus
Rēctē ais tē nōn habēre virum. Quinque enim virōs habuistī; nunc quem habēs, nōn est tuus vir. Istud vērum dīxistī.
Samarītāna
Videō tē esse vātem; itaque nōn committam ut tibi frūstrā incidisse videar. Maiōrēs nostrī in monte hōc Deum coluērunt. Atquī vōs contenditis, Hierosolymīs esse colendum. Quid tū cēnsēs?
Iēsus
Mulier, crēde mihi, veniet tempus, cum neque in monte hōc, neque Hierosolymīs colētis patrem. Vōs, quid colātis, nescītis: nōs quid colāmus, scīmus, quippe quia salūs ā Iūdaeīs est. Sed veniet tempus, & quidem iam est, cum vērī cultōrēs Patrem animō & vēritāte colent. Etenim & tālibus sē pater colī postulat. Animus est Deus, & quī eum colunt, animō & vērē dēbent colere.
Samarītāna
Sciō ventūrum esse Messīam. Is cum vēnerit, rem omnem nōbīs plānam faciet.
Iēsus
Ego sum ille, quī tēcum loquor.
Discipulī
Videō magistrum ad puteum sedentem, & colloquentem cum quādam muliere.
Discipulī
Mīrum est, sōlum cum sōlā. Sed scit ipse cūr id faciat.
Samarītāna
Ō faustum diem! Sed ego quid cūnctor īre in urbem, ut meōs tam bonō nūntiō afficiam?
Discipulī
Comparāvimus cibum, magister: vēscere.
Iēsus
Ego cibum habeō comedendum, quem vōs nescītis.
Discipulī
Nunquis, absentibus nōbīs, attulit eī quod edat?
Iēsus
Mihi pāstus est, id facere quod vult is quī mē mīsit; eiusque opus absolvere. Vōs quidem dīcitis, abhīnc quattuor mēnsēs futūram messem: at ego sīc; Ērigite oculōs, & vidēte agrōs, ut iam ad messem flāveant. Et messor praemium aufert, & sātor frūctum condit ad victum perpetuum: ut sātōris simul & messōris commodō cautum sit. In quō sānē dictum illud comprobātur, quod ait, alium serere, alium metere. Ego vōs mīsī ad metendum in quō colendō vōs nōn labōrāstis. Aliī labōrāvērunt, vōs in eōrum labōrem invāsistis.
Sententia
Chrīstus vēnit ad docendum servandum que fontēs. Chrīstus aeternum, vīvumque cibum pōtiōnemque dat. Deus animō vēritāteque adōrandus est nūllō locōrum discrīmine. Deī voluntātem exsequī, cibus esse dēbet hominī.
Chrīstus vēnit ad docendum servandum que fontēs. Chrīstus aeternum, vīvumque cibum pōtiōnemque dat. Deus animō vēritāteque adōrandus est nūllō locōrum discrīmine. Deī voluntātem exsequī, cibus esse dēbet hominī.