Dialogi Sacri - Dialogus Quartus (Liber Quartus)
Nicodemus. Iōan. 3.
Iēsus disserit cum Nicodēmō dē renāscendō.
Persōnae:
Nicodemus, Iēsus
Nicodemus, Iēsus
Nicodemus
Magister, scīmus tē doctōrem venīsse dīvīnitūs: nam nēmō ista tam portentōsa facere possit, quae tū facis, nisi adsit eī Deus.
Iēsus
Accipe igitur doctrīnam eō dignam, quī venerit ā Deō: Quī denuō nātus nōn fuerit, mihi crēde, Deī rēgnum adipīscī nōn potest.
Nicodemus
Quō pactō potest homō nāscī, quī sit senex? Nunquid potest iterum in ventrem suae mātris ingredī, atque nāscī?
Iēsus
Cum dē Deī rēgnō, quod dīvīnum est, locūtus sim, dēbēs exīstimāre, hanc quoque regenerātiōnem, dē quā loquor, per quam ad illud rēgnum perveniātur, esse dīvīnam. Proinde omitte istam ā muliere nātīvitātem. Nam sī quis ā muliere renāscerētur, tālis esset renātus, quālis fuisset, antequam renātus; id est, esset adhūc terrestris & hūmānus, proptereā quod ex rē terrestrī & mortālī quod nāscitur, (cuiusmodī est mulier) id terrestre & mortāle est: quandōquidem quaeque rēs suī similem gignit. At ex Spīritū quī fuerit renātus, is dīvīnā quādam et Spīrituī conveniente nātūrā praeditus erit: quoniam quod ā Spīritū gignitur, id Spīritus simile est. Ā quō orīginem habet, vidēlicet Spīritus. Neque vērō mīrēris, quod dīxerim, vōbīs esse renāscendum: quamvīs hanc nātīvitātem nōn videās. Nam quod accidit in ventō, cuius quamlibet in partem spīrantis sonitum audīs, neque tamen oculīs cernīs unde veniat, aut quō ferātur; idem fit & in omnibus ex Spīritū genitīs, ut haec generātiō sentīrī & intellegī possit, oculīs aspicī nōn possit.
Nicodemus
Quōmodo possunt ista fierī?
Iēsus
Tū Īsraēlītārum Magister es, & haec nescīs? Atquī hoc tibi cōnfīrmō, nōs nōn ignōta, aut tantum audīta dīcere, sed perspecta & vīsa testārī: & tamen testimōnium nostrum vōs nōn accipitis. Quod sī terrēstria, quae vōbīs dīxī, nōn crēditis: quōmodo, caelēstia sī dīxerō, crēdētis? Sī hanc similitūdinem, quam ego dūxī ā ventō (quae rēs terrestris est, & subiecta sēnsibus) nōn capis, ideōque nōn crēdis; quōmodo intellegēs rem ipsam, cuius dēclārandae causā, similitūdine ūsus sum, quae rēs caelēstis dīvīnaque est, neque sub sēnsū cadit? Atquī haec nisi ā mē didiceritis, ā quō discātis nūllus est: neque enim potestis in caelum ascendere, & ea ā Deō discere. Nam in caelum nēmō ascendit, praeter eum hominem quī dē caelō dēscendit, quī quidem est in caelō. Is autem ego sum: ā quō nisi haec didiceritis, dēsperanda vōbīs cognitiō est. Quōcircā attende, quāle sit hoc renāscī, dē quō loquor. Quemadmodum Mōsēs serpentem illum aeneum extulit in dēsertīs, in quem serpentem intuentēs, ā serpentum morsū sānārentur: ita mē oportet extollī, ut omnēs in mē intuentēs, ā mē pendentēs, mihīque fīdentēs, nōn pereant, sed vītam adipīscantur aeternam. Haec est igitur renāscendī condiciō superiūs ā mē propōsita, sine quā negāvī quemquam posse rēgnum caeleste cōnsequī. Nam quī mihi fidem habent, ita immūtantur, tantōque meliōrēs fīunt, ut plānē renātī dīcī possint, & caelēstī rēgnō dignī sint. Etenim tantō genus hūmānum prōsecūtus est amōre Deus, ut ūnigenitum fīlium suum trādiderit: cuī quīcumque fidem habeat, nōn pereat, sed ad vītam perveniat aeternam. Nōn enim mīsit Deus Fīlium suum in hanc vītam, ut hominēs condemnēs, sed ut per eum serventur hominēs. Quī eī fidem habet, nōn damnātur: quī vērō nōn habet, is iam damnātus est, quod ūnigenitī Deī fīliī nōminī fidem nōn adiūnxerit. In hoc autem damnantur hominēs, quod cum vēnerit in orbem lūx, tenebrās magis quam lūcem amant; quippe quōrum prava sint opera. Sī quidem quīsquis vitiōsa facit, lūcem ōdit, neque in lūcem prōdit, nē ēius facta arguantur. Quī vērō rēcta facit, is in lūce prōdit, ut patefiant ēius opera, utpote facta dīvīnitūs.
Sententia
Renāscendum est, & ex carne in spīritum migrandum. Ut enim terrēstria, quae gravia sunt, in caelum ascendere, aut in caelīs esse, nōn possunt: ita iniūstitia, quae rēs terrestris & gravis est, in rēgnum Deī venīre, aut ibī esse nequit. Ā sōlō Chrīstō salūs.
Renāscendum est, & ex carne in spīritum migrandum. Ut enim terrēstria, quae gravia sunt, in caelum ascendere, aut in caelīs esse, nōn possunt: ita iniūstitia, quae rēs terrestris & gravis est, in rēgnum Deī venīre, aut ibī esse nequit. Ā sōlō Chrīstō salūs.