Dialogi Sacri - Dialogus Quadragensimus Tertius (Liber Quartus)
Ananīās. Act. 23.
Paulus vinctus Ananīam pontificem ācerrimē reprehēndit ut exlēgem. Deinde dīcēns sē spērātae resurrēctiōnis reum, Pharīsaeōs & Sadducaeōs inter sē committit, & ab illīs adversus hōs dēfenditur.
Persōnae:
Paulus, Ananias, Assistentēs, Lysiās, Sadducaeī, Pharīsaeī
Paulus, Ananias, Assistentēs, Lysiās, Sadducaeī, Pharīsaeī
Paulus
Virī frātrēs, ego ad hoc tempus, Deō cōnsciō, optimē mihi cōnscius fuī.
Ananias
Percutiātur eī ōs.
Paulus
Percussūrus est tē Deus, pariēs incrustāte. Ergō tū sedēs, ut dē mē ex lēge iūdicēs; & contrā lēgem iubēs mē pulsārī?
Assistentēs
Pontificī Deī convītiāris?
Paulus
Nesciēbam, frātrēs, eum esse Pontificem. Scrīptum est enim, Prīncipī populī tuī nē maledīxeris. Vērum audīte, frātrēs, quī in hōc conciliō adestis. Ego Pharīsaeus sum, Pharīsaeī Fīlius: spērātae resurrēctiōnis mortuōrum reus sum.
Sadducaeī
Lepidum nūgātōrem! hoc sē modō ēvādere posse spērat.
Pharīsaeī
Nōn male loquitur: nihil in eō malī videō; Quod sī Spīritus cum eō locūtus est, aut aliquis genius, nē Deō repugnēmus.
Sadducaeī
Ideō eum dēfenditis vōs, quia sē vōbīscum sentīre clāmat.
Pharīsaeī
Nōs eum ideō dēfendimus, quia dēfēnsiōne dignus est. Quid enim commīsit? Vultis opprimere īnsontēs?
Sadducaeī
Immō vōs vultis tuērī sontēs.
Lysiās
Videndum nōbīs est, nē hīc ab istīs discerpātur. Tū iube hūc dēscendere exercitum, ut eīs ēripiātur, & in castra abdūcātur.
Sententia
Iniūstus iūdex, incrustātus pariēs. Piīs prōdunt interdum adversāriōrum inter sē contrōversiae: quemadmodum, inter sē rīxantibus canibus, ēvādunt hominēs. Sī quandō tuētur simulātor pium, id magis suī, quam aequī amōre facit.
Iniūstus iūdex, incrustātus pariēs. Piīs prōdunt interdum adversāriōrum inter sē contrōversiae: quemadmodum, inter sē rīxantibus canibus, ēvādunt hominēs. Sī quandō tuētur simulātor pium, id magis suī, quam aequī amōre facit.