Dialogi Sacri - Dialogus Quadragensimus Sextus (Liber Quartus)

Fēstus. Act. 25 & 26.

Paulus ad Agrippam rēgem causam dīcit, in quā dē suā lēgātiōne, mortuōrumque resurrēctiōne disserit. Fēstus praesēs, tum īnsānum appellat; Agrippa īnsontem iūdicat.
Persōnae:
Fēstus praesēs, Agrippa rēx, Paulus
Fēstus
Vidētis hunc hominem, Agrippa rēx, & omnēs virī quī hīc adestis, dē quō omnis mē Iūdaeōrum multitūdō, tum Hierosolymīs, tum hīc interpellāvit, clāmāns, indignum esse, eum vīvere amplius. Ego vērō cum comperērem nihil eum capitāle admīsisse, & ipse ad Augustum prōvocāvisset, statuī mittere, & tamen, quid certum dē eō scrībam ad dominum, nōn habeō. Eā dē causā prōdūxī eum ad vōs, & maximē ad tē, rēx Agrippa, ut, rē disquīsitā, habeam quod scrībam. Absurdum enim mihi vidētur, mittere vinctum, neque crīmina quae eī impōnantur, sīgnificāre.
Agrippa
Līberum est tibi, prō tēipsō dīcere.
Paulus
Quod omnia, dē quibus ā Iūdaeīs postulor hodiē sum apud tē, rēx Agrippa, dēfēnsūrus, hominem Iūdaicārum cōnsuētūdinum atque contrōversiārum vel imprīmis perītum, equidem beātum mē exīstimō. Quamobrem ōrō tē, ut mē aequō animō audiās. Ac meam quidem āctam ab ineunte aetāte vītam (prīncipiō enim versātus sum Hierosolymīs inter meōs populārēs) nōrunt omnēs Iūdaeī, iam diū scientēs (modō velint fatērī) mē vīxisse Pharīsaeum: quae exāctissima nostrae religiōnis secta est. Et nunc hīc stō reus spērātae praestātiōnis eōrum, quae maiōribus nostrīs ā Deō prōmissa sunt; quō quidem sē perventūrās duodecim tribūs nostrae, Deum noctēs diēsque assidué colendō, spērant. Dē hāc spē, rēx Agrippa, ā Iūdaeīs accūsor. Ītane vērō incrēdibile apud vōs iūdicātur, ā Deō mortuōs excitārī? Equidem statueram, multa mihi contrā Iēsū Nazarēnī nōmen esse facienda; itaque fēcī Hierosolymīs, multōsque sānctōs per potestātem, quae mihi ā pontificibus permissa erat, in carcerēs conclūsī, & capite meā sententiā damnāvī. Quīn eōs, per omnia collēgia, tormentīs saepe cogēbam nefāria dīcere: iamque immodicē in eōs furēns, persequēbar etiam ad exterās urbēs. Cumque aliquandō proficīscerer Damascum, cum potestāte mihi ā pontificibus permissā, diē mediō, Rēx, in itinere vīdī dē caelō sōlis splendōre maius lūmen, quod mē meōsque comitēs circumfulsit. Cumque omnēs ad terram corruissēmus, vōcem audīvī affantis mē, & Hebraēō sermōne dīcentis, Saule, Saule, quid mē īnsectāris? Dūrum tibi fuerit contrā stimulōs calcitrāre. Tum ego, Quis es, inquam, Domine? Ego sum, inquit ille, Iēsus, quem tū īnfēstās: vērum surge, & cōnsiste in pedēs. Nam eō tibi appāruī, ut tē ministrum & testem cōnstituam eōrum quae vīdistī, quaeque tibi dēmōnstrābō, vindicandō tē ā populō & gentibus, ad quās tē nunc mittō, ad eōrum oculōs aperiendōs, ut ē tenebrīs in lūcem, & ex Satanae potestāte ad Deum sē convertant, & ita peccātōrum veniam cōnsequantur, & ad eandem cum eīs sortem perveniant, quī, quia in fidem meam vēnērunt, sānctī factī sunt. Nec ego, rēx Agrippa, caelestī vīsiōnī nōn fuī dictō audiēns: quīn prīmum eīs, quī Damascī erant, & Hierosolymīs, perque omnem Iūdaeae regiōnem, necnōn ipsīs gentīlibus, corrēctiōnem vītae dēnūntiārem, & exhortārer, ut ad Deum sēsē converterent, & vītae corrēctiōnem factīs ostenderent. Hāc mē causā Iūdaeī in fānō comprehēnsum, cōnābantur interficere: Sed dīvīnō praesidiō ad hunc usque diem stetī, parvōs iūxtā ac magnōs commonēfaciēns, neque quicquam dīcēns extrā ea, quae tum caeterī vātēs, tum Mōsēs futūra ante dēnūntiāvērunt: Chrīstum vidēlicet esse mortem passūrum, prīmumque ex mortuīs in vītam revocātum, lūcem populō & gentibus nūntiātūrum.
Fēstus
Īnsānīs, Paule; Nimiae tē litterae ad īnsāniam redigunt.
Paulus
Nōn īnsāniō, optime Fēste: sed vērācis & sobriī hominis verba prōferō. Scit rēx, ad quem cōnfidenter loquor, ut quem nihil hōrum latēre putem: neque enim in tenebrīs gestum est. Crēdisne, rēx Agrippa, vātibus? Crēdis, Sciō.
Agrippa
Propemodum mihi persuādēs ut Chrīstiānus fīam.
Paulus
Deus faciat, ut nōn propemodum, sed plānē, nōn sōlum tū, sed etiam omnēs quī mē audiunt hodiē, fīant tālēs, quālis ego sum; exceptīs hīs vinculīs.
Fēstus
Surgāmus, discēdāmus hinc; hīc homō mihi vidētur nihil morte dignum aut carcere, commīsisse.
Agrippa
Poterat absolvī, nisi prōvocāvisset ad Caesarem.
Sententia
Vēra sapientia stultōrum iūdiciō īnsānia est. Licet interdum ex calumniātōrum mente magis quam verbīs crīmina dīluere. Neque enim nōminātim accūsābātur Paulus dē resurrēctiōne mortuōrum: sed cum esset in ipsīus doctrīnā (quae eī crīminī dabātur) etiam resurrēctiō, nōn iniūstē causae suae servīvit.