Dialogi Sacri - Dialogus Quadragensimus Secundus (Liber Quartus)
Lysiās. Act. 21. 22.
Comprehēnsus in templō Paulus ā Iūdaeīs, illīs ēripitur ā Lysiā Tribūnō; ēiusque permissū apud Iūdaeōs causam dīcit. Sed illīs tumultuantibus, Lysiās eum virgīs caedī iubet; vērum, ubi cīvem Rōmānum esse cognōvit, solvit.
Persōnae:
Iūdaeī, Lysiās, Paulus, Centuriō
Iūdaeī, Lysiās, Paulus, Centuriō
Iūdaeī
Succurrite, virī Īsraēlītae. Hīc est homō ille quī contrā populum, lēgem, & locum hunc, omnēs ubique docet. Quīnetiam Graecōs intrōdūxit in sācrum, & sānctum hunc locum profānāvit.
Iūdaeī
Extrahāmus eum ē fānō, interimāmus eum. Quid expectāmus? Iampridem dēbuit interficī. Quod sī factum esset, hās turbās ēvītāssēmus.
Iūdaeī
Vapulā, homō sēditiōse. Hīc nōs tē ictibus trucidābimus. Hem tibi.
Iūdaeī
Dēsīnāmus hunc verberāre, populārēs: nam videō hūc venīre tribūnum cum mīlitibus.
Lysiās
Unde tam subitō tanta orta est sēditiō? Ēhō! hiccine in causā est? comprehendite hunc, mīlitēs, & eī inīcite catēnās. Quīnam est? Aut quid fēcit? Tacēte, clāmōsī hominēs. Possimne ex vōbīs scīre quidnam commīserit? Alius aliud nesciō quid clāmat: nihil intellegō. Abdūcātur in castra. Quae (malum) haec tanta violentia est? Hīc iam crēdō, opprimēmur in turbā.
Iūdaeī
Interime eum.
Paulus
Licetne mihi tē alloquī?
Lysiās
Scīsne Graecē? Nōnne tū es Aegyptius ille, quī superiōribus diēbus, concitātā sēditiōne, ēdūxit in sylvās illa quattuor mīllia hominum sīcāriōrum?
Paulus
Ego homō sum Iūdaeus, Tarsēnsis, cīvis nōn obscūrae Ciliciae cīvitātis. Sed ōrō tē, permitte mihi ad populum loquī.
Lysiās
Permittō.
Paulus
Audīte meam apud vōs dēfēnsiōnem, frātrēs & patrēs. Ego homō Iūdaeus sum, Tarsī in Ciliciā nātus: & in hāc urbe ēducātus ad pedēs Gamaliēlis, patriīs lēgibus accūrātē īnstitūtus, & Deī cupidus, quemadmodum vōs omnēs estis hodiē: quī hanc vīvendī viam sum capitāliter īnsectātus, virōs simul & mulierēs cōnstringendō, & in carcerem cōniciendō. Testis est mihi Pontifex, tōtusque senātus, ā quibus etiam epistolās ad frātrēs accēperam, & Damascum proficīscēbar, eōs quoque quī ibī essent, vinctōs Hierosolymam ad supplicium adductūrus. Sed in eō itinere, cum appropinquārem Damascō, circiter merīdiem, repente dē caelō multa mē lūx circumfulsit: & collapsus ad terram, vōcem audīvī dīcentem mihi, Saule, Saule, quid mē īnsectāris? Tum ego: quis es, Domine? Atque ille: Ego sum Iēsus Nazarēnus, quem tū īnsectāris. Quī autem mēcum aderant, lūcem vīdērunt illī quidem, & territī sunt, sed vōcem nōn audīvērunt alloquentis mē. Tum ego. Quid agam, Domine? Et Dominus, Surge, inquit, & proficīscere Damascum. Ibī tibi dīcentur omnia, quae tē facere statūtum est. Cumque prae lūcis illīus splendōre nōn vidērem, manū ductus ā meīs comitibus, pervēnī Damascum. Ananias autem quīdam, vir pius, & lēgī convenienter vīvēns, testimōniō omnium illīc habitantium Iūdaeōrum, vēnit ad mē, & adstāns mihi, Saule frāter, inquit, aspice: Cumque ego eōdem temporis vestīgiō in eum intuītus essem, Deus Patrum nostrōrum, inquit ille, dēstināvit tē ad cognōscendam ēius voluntātem, & ad iūstum videndum, vōcemque ex ēius ōre audiendam: quoniam testis eī futūrus es, apud omnēs hominēs, eārum rērum, quās & vīderis & audīveris. Et nunc quid cūnctāris? Agedum, abluere, & invocātō Dominī nōmine, peccāta tua ēlue. Reversō autem mihi Hierosolymam, & in templō ōrantī accidit, ut, extrā meipsum raptus, vidērem eum dīcentem mihi, Properā, & Hierosolymā celeriter exī: nōn accipient enim tuum dē mē testimōnium. Cuī ego, Domine, inquam, sciunt ipsī ut ego solitus sim in custōdiam dare, & per collēgia virgīs caedere eōs quī tibi cōnfīderent; atque cum tuī testis Stephanī sanguis effunderētur, ego adessem, & ēius necī cōnsentiēns, vestīmenta custōdirem eōrum quī eum interficiēbant. Tum ille, Vade, inquit: nam ego tē ad procul remōtās gentēs āmandābō.
Iūdaeī
Tolle istum ex orbe terrārum; neque enim convenit eum vīvere.
Lysiās
Nihil unquam tāle vīdī. Necesse est, graviōrem aliquam esse causam, quae ūniversum populum in hunc commoveat. Neque enim ita clāmārent, & vestēs discindērent, pulveremque in āerem iacerent. Haec nōn solent sine maximā causā fierī. Mīlitēs, intrōmittite eum in castra, & virgīs cōgite causam fatērī, propter quam ita in eum clāmētur.
Centuriō
Fiet. Dispoliētur iam, fūnibus dēligētur.
Paulus
Licetne vōbīs hominem Rōmānum indemnātum verberāre?
Centuriō
Vide quid agās, Lysiā; nam hīc homō Rōmānus est.
Lysiās
Ītane? Adībō eum. Dīc mihi, esne Rōmānus?
Paulus
Etiam.
Lysiās
Ego ipse magnō pretiō in istam cīvitātem susceptus sum.
Paulus
At ego nātus sum.
Lysiās
Dēsīstite, mīlitēs; iam satis superque factum est.
Sententia
Inīquī hominēs vēritātem vī opprimere cōnantur. Pellitur ē mediō sapientia, ubi vī rēs geritur. Rōmāna cīvitās plūs habet auctōritātis apud hominēs, quam Chrīstiāna. Sīc fit & hodiē. Sī ēius praepotentis cīvitātis aut prīncipis auctōritāte commenderis, locum ubique inveniēs; sīn nihil nisi iūstitiam habeās, vīlissimus eris.
Inīquī hominēs vēritātem vī opprimere cōnantur. Pellitur ē mediō sapientia, ubi vī rēs geritur. Rōmāna cīvitās plūs habet auctōritātis apud hominēs, quam Chrīstiāna. Sīc fit & hodiē. Sī ēius praepotentis cīvitātis aut prīncipis auctōritāte commenderis, locum ubique inveniēs; sīn nihil nisi iūstitiam habeās, vīlissimus eris.