Dialogi Sacri - Dialogus Quadragensimus Quintus (Liber Quartus)

Tertullus. Act. 24.

Paulum accūsat Tertullus ōrātor, apud Fēlīcem Praetōrem. Paulus crīmina dīluit. Fēlīx causae cognitiōnem differt in adventum Lysiae Tribūnī, Paulumque iubet remissius custōdīrī.
Persōnae:
Fēlīx praesēs, Tertullus ōrātor, Paulus, Conciō Iūdaeōrum
Fēlīx
Adest hīc reus ille Paulus, Ananias Pontifex, & vōs seniōrēs: superest ut vester ōrātor accūset.
Tertullus
Quod maximā pāce per tē fruimur, quodque tuā prūdentiā haec prōvincia rēctē administrātur, nōbīs omnīnō grātissimum est, optime Fēlīx, & agimus grātiās quās possumus maximās. Sed nē tibi diūtius sim molestus, quaesō ut nōs prō tuā aequitāte paucīs audiās. Invenimus hominem hunc pestilentem, & sēditiōnēs omnibus ubique terrārum Iūdaeīs concitantem, ac sectae Nazarēnōrum prīncipem, eō usque ut etiam Fānum profānāre cōnātus sit. Eum nōs comprehēnsum voluimus ex nostrā lēge iūdicāre: Sed intercessit Lysiās tribūnus, eumque magnā vī ē manibus nostrīs ēripuit, ac iussit, ut ēius accūsātōrēs apud tē adessent. Ex quō quidem Lysiā, poteris, sī quaerere vōlēs, certior fierī dē omnibus crīminibus, dē quibus nōs hunc īnsimulāmus. Atque haec ita sē habēre, testis est ūniversa Iūdaeōrum, quōs adesse vidēs, conciō.
Conciō
Ita est.
Paulus
Licetne mihi causam dīcere?
Fēlīx
Licet.
Paulus
Equidem eō cōnfidentius prō mē dīcō, quod sciō, tē multōs iam annōs huic gentī iūs dīcere: ut possīs intellegere, mē nōn plūrēs duodecim complēvisse diēs, ex quō Hierosolymam ad dīvīnum cultum concessī. Neque vērō mē in templō invēnērunt cum aliquō colloquentem, aut valgī sēditiōnem facientem, neque in collēgiīs, neque oppidātim: nec mē eōrum possunt convincere, dē quibus accūsant. Illud autem libenter apud tē cōnfitēbor, mē ex īnstitūtiōne, quam sectam dīcunt, Deum colere patrium; fidemque adiungere omnibus, quae in disciplīnā nostrā & vātibus scrīpta extant: tantumque mihi dē Deō spondere, ut explōrātum habeam, mortuōs tum bonōs, tum improbōs, aliquandō revīctūrōs: id quod nē ipsī quidem nōn spērant. Atque equidem in id incumbō, ut rēctam cōnsciēntiam Deō semper hominibusque probāre possim. Veneram autem post annōs complūrēs, ut mūneribus egestātem nōnnūllōrum meōrum populārium allevārem, ac serta lībārem: cum mē expiātum offendērunt in fānō, nūllā cum turbā aut tumultū. Iī sunt quīdam ex Asiā Iūdaeī; quōs oportēbat apud tē praestō esse, & accūsāre, sī quid in mē habērent. Aut etiam hī, sī quod dēprehendērunt in mē crīmen, dīcant sānē, dum adstō in conciliō. Nisi forte crīminōsa est ūna haec vōx, quam inter eōs sīc clāmāvī: Ego hodiē ā vōbīs reus agor dēfēnsae mortuōrum resurrēctiōnis.
Fēlīx
Iam fīnem facite. Cum Lysiās tribūnus venerit, cognōscam dē vestrā causā. Intereā, tū Centuriō, Paulum custōdī, ita ut remissius habeātur: nēve aliquis necessāriōrum ēius aditū aut famulātū prohibeātur.
Sententia
Vēritātis prōfessiōnem, sēditiōnem interpretātur calumnia. Calumniātōrēs, modō ēmentendō, modō torquendō, nihil candidē dīcunt. Calumniātōribus calumnia impūnē est, īnsontibus innocentia nōn item. Ō iūdicēs, ubīnam dormit lēx taliōnis?