Dialogi Sacri - Dialogus Quadragensimus Quartus (Liber Quartus)
Nepōs Paulī. Act. 23.
Lysiās ā Paulī nepōte dē Iūdaeōrum in Paulum coniūrātiōne certior factus, copiās parandās cūrat, quae Paulum ad Fēlīcem Praetōrem tūtō perdūcant.
Persōnae:
Centuriō, Lysiās, Nepōs Paulī
Centuriō, Lysiās, Nepōs Paulī
Centuriō
Paulus is, quī est in vinculīs, mē ēvocātum rogāvit, ut hunc ad tē adulēscentulum addūcerem: habēre enim eum aliquid ad tē.
Lysiās
Cedō mihi manum, adulēscentule. Dīc mihi hīc in occultō, quid habeās, quod velīs mihi ēnūntiāre.
Nepōs Paulī
Iūdaeī cōnstituērunt petere ā tē, ut crās in concilium ēdūcās Paulum, quasī aliquid dīligentius in eum quaesitūrī.
Lysiās
At tū nōlī eīs obtemperāre: nam īnsidiantur eī hominēs ex eīs suprā quadrāgintā; quī sēsē dēvōvērunt, nec vel comedere, vel bibere, quīn eum interfēcissent. Et nunc parātī tuum mandātum expectant.
Lysiās
Laudō tē, quod mē scītē admonuistī. Discēdēs hinc, & nēminī haec indicābis, quae mihi dēmōnstrāstī. Vōs duo centuriōnēs, parātōs habēte mīlitēs ducentōs, quī Caesarēam proficīscantur, & equitēs septuāgintā, hastatōsque ducentōs, ad hōram tertiam noctis: & iūmenta adhibēte, ut eō impōsitum Paulum ad Fēlīcem Praetōrem perdūcant. Ego ad eum epistolam scrībam.
Sententia
Piīs hominēs pertinācissimē īnsidiantur. Saepe minus est in gentilibus inīquitātis, quam in iīs, quī sē Deī populum glōriantur.
Piīs hominēs pertinācissimē īnsidiantur. Saepe minus est in gentilibus inīquitātis, quam in iīs, quī sē Deī populum glōriantur.