Dialogi Sacri - Dialogus Quadragensimus Primus (Liber Quartus)
Philosophī. Act. 17.
Paulus Athēnīs dē Deō, & Chrīstō, & resurrēctiōne locūtus, ā Philosophīs dērīdētur, ā Dionysiō Areopagītā admittitur.
Persōnae:
Stoicī, Epicūreī, Paulus, Dionysius
Stoicī, Epicūreī, Paulus, Dionysius
Stoicī
Possumusne ex tē scīre, quae sit ista tam nova doctrīna quam affers? Nam inaudīta quaedam nostrīs auribus affers: Iēsum nesciō quem novum Deum, & alteram vītam praedicāns. Haec quālia sint, velīmus ex tē discere.
Paulus
Videō vōs omnīnō, Athēniēnsēs, paulō superstitiōsiōrēs. Nam cum praeteriēns, vestra spectārem sācra, āram quoque offendī in quā īnscrīptum erat, Ignōtō Deō. Eum vōbīs ego Deum, quem ignorantēs colitis, annūntiō. Deus quī fēcit mundum, & omnia quae in eō cōnstant, cum sit caelī terrae que Dominus, nōn habitat in templīs manū factīs: nec hominum manibus colitur, quasī ūllā rē egeat, quī ipse omnibus vītam, spīritum, omnia dēnique cōnferat; quīque ductum ex ūnīus sanguine omne hominum genus, in omnī terrae solō collocāvit: quibus stata vīvendī tempora, certōsque inhabitandī terminōs praefīnīvit, ut suum Dominum quaererent, sī forte pervēstīgāre & invenīre eum possent: cum tamen nōn procul absit ab ūnōquōque nostrūm; cum in eō vīvāmus, moveāmur, & sīmus: (ut quīdam etiam vestrōrum Poētārum dīxērunt,) Ēius enim genus sumus. Quod sī genus sumus Deī, nōn dēbēmus exīstimāre, aurō, aut argentō aut lapidī, arte & industrā hūmānā caelatō, nūmen esse simile. At nunc, omissīs īgnōrantiae temporibus, Deus omnibus ubique hominibus dēnūntiat, ut vītam corrigant. Statuit enim diem, in quō ūniversōs hominēs cum summā aequitāte iūdicātūrus est, per virum quendam, per quem id facere dēcrēverat: quem dum ā morte revocāvit, certam ēiusdem condiciōnis adipiscendae spem fēcit omnibus.
Epicūreī
Fēstīvum nūgātōrem, quī hīc nōbīs hominēs mortī ēripit!
Stoicī
Dē hōc satis in praesentā; aliās tē dē eādem rē audiēmus.
Dionysius
At ego ita affectus sum tuā ōrātiōne, peregrine, ut iam nihil dubitem quīn ita sit, statuerīmque ā tē nōn discēdere (sī tibi molestum nōn est) nisi istā doctrīnā, quantum satis est, īnstrūctus.
Paulus
Mihi vērō nihil iūcundius fierī potest, quam & tēcum & cum omnibus ita animātīs ea commūnicāre, quae dīvīnitūs ēdoctus, passim dīvulgāre sum iussus.
Sententia
Mundāna sapientia dīvīnam prō stultitiā habet. Deus ex suīs operibus, sīcut opifex, cognōscitur.
Mundāna sapientia dīvīnam prō stultitiā habet. Deus ex suīs operibus, sīcut opifex, cognōscitur.