Dialogi Sacri - Dialogus Primus (Liber Quartus)
Maria. Lūcae 1.
Gabriēl Genius Mariae nūntiat ēditūram fīlium Deī; quaerentīque modum, dēmōnstrat id fore ā Spīritū Sānctō. Illa crēdēns assentitur.
Persōnae:
Gabriēl, Maria
Gabriēl, Maria
Gabriēl
Salvē, ōrnātissima, Dominō coniūnctissima, mulierum fēlīcissima. Quid metuis, Maria? Bonō es animō; nam accepta es Deō. Ēn ego tibi renūntiō, tē istō uterō conceptum paritūram nātum, quem IĒSUM nōmine vocābis. Is erit maximus, & fīlius summī Parentis cēnsēbitur, eamque dōnābit rērum omnium praepotēns Deus soliō Davidis, auctōris generis ēius. Itaque posterīs Iacōbī rēgnābit in aeternum, nec ūllus erit ēius rēgnī fīnis.
Maria
Quōmodo fiet istud, cum ego virī nōtitiam nōn habeam?
Gabriēl
Spīritus sānctus sēsē in tē īnsīnuābit, tēque Deī Opt. Max. vīs gravidābit. Itaque sānctissimus iste fētus, ut erit, ita etiam dīcētur Deī fīlius. Ēlīsabetha quoque (quō magis crēdās) tua cognāta, iam senex concēpit fīlium, & nunc sextum iam mēnsem fert uterō; & tamen inter sterilēs habēbātur. Usque adeō nūlla rēs est, quam Deus nōn possit.
Maria
Ecce rēgis servam! Ēveniat mihi, prout tū dīxistī.
Sententia
Deō nihil arduum. Prōmittentī Deō crēdendum est, etsī quid nātūrae contrārium prōmittat. Neque enim nātūrae obnoxius est auctor ipsae nātūrae.
Deō nihil arduum. Prōmittentī Deō crēdendum est, etsī quid nātūrae contrārium prōmittat. Neque enim nātūrae obnoxius est auctor ipsae nātūrae.