Dialogi Sacri - Dialogus Octavus (Liber Quartus)

Simōn. Lūc. 7.

Iēsus mīrantī cum animō suō Simōnī, apud quem ad cibum capiēbat, cūr sē paterētur ab impudīcā muliere attingī, causam reddit.
Persōnae:
Simōn, Iēsus
Simōn
Iamdudum spernō mulierem istam, quae meum hunc hospitem tam molliter cūrat. Quī sī vātēs esset, intellegeret utique, quae & quālis sit mulier, quae ipsum attrectat, nam prōstitūtā pudīcitiā est.
Iēsus
Simōn, paucīs tē volō.
Simōn
Dīcās licet, Magister.
Iēsus
Duōs dēbitōrēs habēbat quīdam crēditor, quōrum alter quīngentōs, alter quīnquāgintā dēbēbat dēnāriōs: iī cum nōn essent solvendō, utrīque condōnāvit. Dīc uter eum plūs amāre dēbeat.
Simōn
Opīnor, cuī plūs condōnāvit.
Iēsus
Rēctē iūdicās. Vidēs hanc mulierem? Cum introīvissem domum tuam, nē aquam quidem ad lavandōs pedēs meōs dedistī: ea & lachrymīs eōs perfūdit, & suī capitis capillō extersit. Tū mihi ōsculum nōn dedistī: ea postquam sum ingressus, nōn dēstitit mihi pedēs dēosculārī. Tū nec oleō mihi caput ūnxistī: ea unguentō etiam mihi pedēs perūnxit: Quā dē causā sīc habētō, eī multa remittī peccāta, quoniam multum amāvit. Cuī autem minus remittitur, minus amat. Remittuntur tibi peccāta, mulier; tua tē fīdūcia servāvit, abī cum bonā pāce.
Sententia
Ā sinīstrīs suspiciendibus abstinendum. Ex coniectūrā iūdicāre, temerārium est. Magna beneficia magnus amor conciliātur.