Dialogi Sacri - Dialogus Duodetricensimus (Liber Quartus)
Sadducaeī. Matth. 22. Marc. 12. Lūc. 20.
Iēsus ā Sadducaeīs dē septem maritōrum uxōre interrogātus, cuiusnam futūra esset in alterā vītā; dīcit ibī nūlla fore mātrimōnia, & obiter resurrēctiōnem fore ostendit. Deinde Lēgisperitō dē maximō lēgis praeceptō respondet. Postrēmō, illōs quādam interrogātiōne dē genere Chrīstī compēscit.
Persōnae:
Sadducaeī, Iēsus, Scrība, Pharīsaeī, Lēgisperītus
Sadducaeī, Iēsus, Scrība, Pharīsaeī, Lēgisperītus
Sadducaeī
Magister, Mōsēs scrīptō sānxit, sī quis mortuus fuerit sine līberīs, superstite uxōre & frātre, is frāter ēius uxōrem dūceret, frātrīque prōlem suscitāret. Fuērunt autem apud nōs frātrēs septem, quōrum prīmus, ductā uxōre, sine līberīs mortuus est, frātrīque uxōrem habendam relīquit. Eōdem modō alter, & tertius, dōnec tandem, singulīs ad ūnum mortuīs, ultima omnium moritur foemīna. Cum ergō revīxerint hominēs, cuius ex septem erit uxor, cum omnēs eam habuerint?
Iēsus
Errātis ignōrātiōne litterārum, & dīvīnae potestātis. In hāc vītā hominēs cōnūbunt, sed quibus contingit dōnārī vītā renovātā, iī nūllīs inter sē mātrimōniīs cōpulantur, sīquidem nē morī quidem iam possunt, suntque quasi caelestēs, & dīvīnī geniī, Deīque fīliī. Mortuōs autem ad vītam revocārī, vel Mōsēs indicat in rubō (sī forte unquam lēgistis) ubi Deus ait, Deum sē esse Abrahāmī, Deum Īsaacī, Deum Iacōbī. Vīventium nimirum Deus est, nōn mortuōrum. Eī enim omnēs vīvant. Quā in rē vehementer errātis.
Lēgisperītus
Quandō hīc tam expositē respondit, volō ego quoque ēius acūmen explōrāre. Magister, quodnam est prīmum & maximum in lēge praeceptum?
Iēsus
Audī, Īsraēlīta: Dominus Deus tuus, Dominus ūnus est. Dominum Deum tuum tōtō animō, omnī cūrā, studiō, cōgitātiōne, operā, amātō. Hoc est prīmum & maximum praeceptum. Alterum eī simile est: Proximum ut tēipsum amātō. Maius hīs praeceptum nūllum est. Ab hīs duōbus tōta lēgis & vātum doctrīna pendet.
Lēgisperītus
Praeclārē sānē, Magister, dīxistī. Nam ūnus est Deus, praetereā nūllus: quem summā animī alacritate, cūrā, studiō, operā, cōgitātiōne amāre, nec nōn alterum ut sēipsum dīligere, omnibus praestat piāmentīs & sacrificiīs.
Iēsus
Nōn longē abēs ā rēgnō dīvīnō. Sed, sī vōs ego vīcissim interrogem, Pharīsaeī; Quid cēnsētis dē Chrīstō? Quō prōgnātum fore?
Pharīsaeī
Davide.
Iēsus
Quī fit ergō, ut cum David nūmine afflātus, Dominum vocet, ad hunc modum: Dīxit Dominus Dominō meō, sede ad dextram meam, dōnec tibī hostēs tuōs, scamnī īnstar, calcandōs trādiderō? Sī eum David Dominum vocat, quī fierī potest ut sit ā Davide prōgnātus?
Sententia
Sublātā morte, sublāta erunt & mātrimōnia, quae ad generis hūmānī prōpagātiōnem īnstitūta: quā prōpagātiōne iam nihil opus erit, nēmine moriente. Amor est lēgis perfectiō.
Sublātā morte, sublāta erunt & mātrimōnia, quae ad generis hūmānī prōpagātiōnem īnstitūta: quā prōpagātiōne iam nihil opus erit, nēmine moriente. Amor est lēgis perfectiō.