Dialogi Sacri - Dialogus Decimus (Liber Quartus)
Philippus. Matth. 14. Marc. 6. Lūc. 9. Iōan. 6.
Iēsus quīnque pānibus & duōbus piscibus quīnque virōrum mīllia satiat.
Persōnae:
Discipulī, Iēsus, Philippus, Andreas
Discipulī, Iēsus, Philippus, Andreas
Discipulī
Vidēs, quae tē circumsistat hominum multitūdō, in tam vastā sōlitūdine, & iam diēs multum inclīnāvit: Itaque cēnsēmus, ut eōs dīmittās, ut in finitima rūra, & vīcōs dīvertant, & sibi cibāria comparent. Hīc enim, quod edant, nōn habent.
Iēsus
Nihil opus est ut abeant. Praebēte vōs eīs cibum.
Discipulī
At nōn satis nōbīs suppedit, unde tantum hominum numerum pāscāmus (sunt enim, quantum licet coniectūrā fierī, plūs minus quīnquiēs mīlle virōrum, ut mulierēs & parvulōs omittāmus) nisi forte eāmus ēmptum pānēs.
Iēsus
Unde autem emēmus ad tam multōs, Philippe?
Philippus
Equidem nōn videō: nam ducentīs dēnāriīs vix tantum emī possit, ut inde ad singulōs minimum quantum perveniat.
Iēsus
Quot habētis? Vidēte.
Andreas
Adest hīc puer, quī habet quīnque pānēs hordeāceōs, & duōs piscēs, praetereā nihil est. Sed haec quantula sunt ad tam multōs!
Iēsus
Adferte hūc modō. Iubēte omnēs in viridī grāmine discumbere catervātim, centēnōs & quīnquāgenōs. Cedō mihi istōs pānēs. Nunc, Pater caelestis, quī prō tuā benignitāte pāscis omnia, neque in multīs pāscendīs tenuior, neque in paucīs cōpiōsior es, quī nūllā lēge rērum tenēris, Ā quō omnium nātūra pendet; effice, rogō, hīs tantillīs cibāriīs multiplicandīs, ut haec hominum multitūdō admīrābiliter saturāta, tuam inexhaustam līberālitātem recognōscat. Agite discipulī, distribuite hōs cibōs in omnēs; satis superque erit, unde ad satiētātem comedant.
Sententia
Plūs habet Chrīstus in ūnō pāne, quam cēterī in mīlle. Chrīstō ūtente, nihil dēest.
Plūs habet Chrīstus in ūnō pāne, quam cēterī in mīlle. Chrīstō ūtente, nihil dēest.