Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Sextus

Iaēl. Iūd. 4.

Iaēl Sisaram Cananaeōrum ducem dolō occīdit.
Persōnae:
Iaēl, Sisara, Bārācus
Iaēl
Dīverte ad mē, Sisara. Quō fugis? Dīverte ad mē tūtō.
Sisara
Bene monēs. Sed ubi abdēs mē?
Iaēl
Bonō animō es: sub hōc centōne, hīc latēbis tūtissimē.
Sisara
Amābō, dā mihi paululum aquae quod bibam,nam valdē sitiō.
Iaēl
Immō lac dabō ex hōc sinū, quod melius est aqua. Hem, bibe. Nunc quiēscitō, ubi tēxerō tē hāc strāgulā veste.
Sisara
Sed stā ad iānuam casae, ut sī quis mē quaeret negēs mē hīc esse.
Iaēl
Fīet. Nunc dēmum facinus edam maius fēmineā manū. Quid hoc? Gestit animus, iubetque audēre ulcīscī hostem Deī et bonōrum. Periistī, Sisara, fēmineā vī; fēmineā manū interimēris.
Bārācus
Quis mihi nunc, quis dēmōnstret quō fūgerit hostis? Quem ego sī assecūtus fuerō, dispeream nisi eī animam ēripiō malīs modīs. Sed quō sē surripuit? Quō fūgit?
Iaēl
Ō Deum immortālem, quantum ego facinus fēcī! Quantam laudem inveniet Iaēl! Sed videōne Bārācum? Ipse est: sectātur hostem iam iacentem. Baracē, hūc sīs ad mē, ut tibi commōnstrem hominem quem quaeris.
Bārācus
Obsecrō, estne is apud tē?
Iaēl
Vidēbis.
Bārācus
Prō superī, quid videō? Sisaram iacentem humī exanimem: quis hoc fēcit?
Iaēl
Mulieris factum vidēs.
Bārācus
At nōn muliebre tamen. Sed quaesō, tūne hoc fēcistī?
Iaēl
Ipsa rēs indicat.
Bārācus
Videō: sed nārrā, obsecrō, quō pactō ēgerīs.
Iaēl
Vīdī fugientem, iussī ut ad mē venīret, eumque operuī centōne. Deinde cum iam quiēsceret, cēpī clāvum quem malleō adēgī in tempus eius. Ille prōvolūtus ad pedēs meōs efflāvit animam.
Bārācus
Utinam sīc pereant quotquot adversantur Deō.
Sententia
Turpī morte dignī sunt quī Deō aut eius populō adversantur. Dēbilium manū vincit Deus fortēs.