Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Septimus
Gedeōn trītūrāns. Iūd. 5.
Genius Gedeōnem mittit ad dēbellandōs Madiānītās.
Persōnae:
Genius, Gedeōn
Genius, Gedeōn
Genius
Adsit tibi Iōva, vir fortissimē.
Gedeōn
Quaesō tē, domine, sī adest nōbīs Iōva, cūr tam dīra patimur? Ubinam sunt
tot eius mīra facinora quae nōbīs nārrāvēre maiōrēs nostrī, nōs ab eō esse
ēductōs ex Aegyptiīs, cum nōs nunc dēseruit et addīxit Madiānītīs?
Genius
Vade cum tuā istā virtūte, et dēfende Isrāēlītās ā Madiānītīs. Ego sum
tibi autor vādendī.
Gedeōn
Amābō tē, domine, quā tandem rē dēfendam Isrāēlītās, quī sim tenuissimus
omnium Manassēnsium et minimus tōtīus paternae familiae?
Genius
Adiuvante mē concīdēs Madiānītās ad ūnum.
Gedeōn
Quaesō tē, nisi molestum est, ut signō aliquō mihi cōnfirmēs tē eum esse
quī mēcum loquāre. Nōlī discēdere hinc, dōnec redeam ad tē et exprōmam
dapem quam faciam apud tē.
Genius
Praestōlābor tibi.
Gedeōn
Parāvī omnia.
Genius
Pōne carnem et pānēs nōn fermentātōs super hōc saxō, et effunde iūs.
Gedeōn
Hēī mihi, ignis cōnsūmpsit omnia: Iōvae genius est. Mē miserum, quī
vīderim genium Iōvae!
Genius
Salvus es, pōne metum, nōn ideō moriēre.
Sententia
Deī ope quīvīs quidvīs potest.
Deī ope quīvīs quidvīs potest.