Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Quartus
Gabaonītae. Ios. 9.
Iosua dēceptus ā Gabaonītīs, foedus pacīscitur cum eīs.
Persōnae:
Gabaonītārum lēgātī, Iosua
Gabaonītārum lēgātī, Iosua
Gabaonītārum lēgātī
Adsumus hūc ē fīnibus remōtīs, Iosua et Isrāēlītae, missī ad faciendum
foedus vōbīscum, sī vōbīs ita vidētur.
Iosua
Fortassis habitātis in fīnibus hīs; quod sī est, nōn est nōbīs fās inīre
foedus vōbīscum.
Lēgātī
Nōs quidem parātī sumus dēdere nōs in tuam potestātem.
Iosuā
Cuiātēs estis et unde adestis?
Lēgātī
Adsumus ex terrā admodum remōtā hinc, mōtī nōmine Iōvae Deī vestrī.
Audīvimus enim fāmam eius et quanta facinora ēdiderit in Aegyptō, utque
accēperit duōs Amorraeōs rēgēs transiordanīnōs, Sehōnem Heseboniōrum et
Oggum Bassānae, apud Astarōta. Hāc dē causā mandāvērunt nōbīs nostrī
senātōrēs et ūniversī nostrātēs, ut sūmptō viāticō venīrēmus obviam vōbīs,
oblātūrī vōbīs servitium nostrum et pactūrī foedus vōbīscum. Atque ecce
pānēs quōs domī sūmpsimus in commeātum, cum sumus profectī ad vōs, quī iam
marcuērunt mūcuēruntque, ut vidētis. Hae quoque lagēnae, quās replēvimus
novās, vidētis ut sint lacerae. Vestīmenta etiam et calceī nostrī iam
dētrīta sunt longitūdine itineris. Quārē nōlīte putāre nōs meditārī dolum
ūllum: bonā fide agimus, et ut rēs est sīc loquimur.
Iosua
Ergō compōnēmus pācem vōbīscum vōsque cōnservābimus, et id iūreiūrandō
cōnfirmābimus.
Sententia
Et piī interdum falluntur. Nam quō minus sunt ipsī malitiōsī eō facilius crēdunt aliīs eōs aestimantēs ex suō ingeniō. Itaque cavenda piīs est crēdulitās et cum columbīnā simplicitāte coniungenda est serpentīna āstūtia.
Et piī interdum falluntur. Nam quō minus sunt ipsī malitiōsī eō facilius crēdunt aliīs eōs aestimantēs ex suō ingeniō. Itaque cavenda piīs est crēdulitās et cum columbīnā simplicitāte coniungenda est serpentīna āstūtia.