Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus
Calebus. Num. 13
Populus dēterrentibus explōrātōribus dēspērat dē expugnandā prōmissā
terrā, quārē īrātus Iōva iūrat nōn perventūrōs exceptīs duōbus quī
cōnfiderant, vidēlicet Iosuā et Calēbō.
Persōnae:
Explōrātōrēs, Calebus, Populus, Iosua, Mōsēs, Iōva
Explōrātōrēs, Calebus, Populus, Iosua, Mōsēs, Iōva
Explōrātōrēs
Venīmus in eam terram, Mōsēs, et Aharōn, et Isrāēlītae, ad cuius
explōrātiōnem missī sumus ā vōbīs. Et quidem abundat lacte et melle. Atque
ecce vōbīs frūctūs illīus terrae. Vidētis quanta sit haec ūva, quae in
pālō portātur ā duōbus. Vidētis et haec mala grānāta, et fīcus. Sed
incolās habet fortēs et urbēs maximās, eāsque mūnītissimās. Enacī quoque
prōgnātōs illīc vīdimus; Amālēchitae ad austrum incolunt Hettaeī et
Iebusaeī et Amorrhaeī in montānīs; Chananaeī autem accolunt marī et
Iordānī.
Calebus
Nē dubitēmus eō proficīscī et invādere illōs fīnēs, nam sumus futūrī
victōrēs.
Explōrātōrēs
Minimē vērō. Est enim populus ille fortior quam nōs, terrā īnfēstā, suōrum
habitātōrum cōnsūmptrīx, in quā nōn nisi immānī statūrā hominēs vīdimus.
Quid quod vīdimus Enacīnōs, dē genere gigantum, cum quibus comparātī
vidēbāmur nōbīs esse locustae?
Populus
Utinam autem in Aegyptō mortuī essēmus, aut in hāc sōlitūdine moriāmur!
Cūr enim addūxit nōs Iōva in hanc terram ferrō trucīdandōs, mulieribus
nostrīs et parvulīs praedae futūrīs? Nōnne satius nōbīs est repetere
Aegyptum? Creēmus nōbīs imperātōrem quō duce revertāmur.
Iosua
Cavēte, Isrāēlītae, nē quid faciātis cuius vōs posthāc poeniteat. Terra
quam explōrantēs lūstrāvimus, terra est bona imprīmīs. Sī nōbīs fāverit
Iōva, intrōmittet nōs in eam, eamque nōbīs dabit, terram scatentem lacte
et melle. Cēterum nē rebellāte contrā Iōvam et nē illīus terrae incolās
timēte, quōs nōs praesidiīs dēstitūtōs, adiuvante Iōvā, cōnficiēmus.
Dēpōnite metum.
Populus
Lapidentur, lapidentur!
Iōva
Quousque tandem irrītābit mē iste populus? Mōsēs, quousque mihi fidem nōn
habēbit, tot mīrāculīs per mē ēditīs apud eum? Quīn eum peste illātā
excindō, ductūrus ex tē gentem maiōrem potentiōremque quam ista est.
Mōsēs
Ergō cum audient Aegyptiī (quibus dē mediō vī tuā ēripueris hunc populum)
eumque audient incolae istīus terrae, tē, Iōva, quī in hōc populō
versātus, ab eō cōnspectus sīs praesēns ipsīus oculīs, tē, cuius nūbēs
suprā eum steterit, quī praeīverīs eī interdiū in columnā nūbis, noctū in
columnā ignis, quī, inquam, audīverint hunc populum ā tē funditus esse
dēlētum, dicent tē, quia nequīverīs intrōmittere eōs in terram quam eīs
iūrāverīs, trucīdāsse eōs in dēsertīs. Quārē ūtere excellentī istā
virtūte, Domine, dē quā loquēns ita dīcēbās: ‘Iōva ad īram tardus, ad
clēmentiam prōpēnsus, culpam et peccāta condōnāns; in poenā autem
irrogandā, parentum culpam in nātōs ad tertiam et quārtam stirpem
persequēns.’ Remitte, quaesō, culpam huic populō, ut tua benignitās
postulat, utque ab Aegyptō hūcusque remīsistī.
Iōva
Remittō, ut postulās. Vēruntamen nē vīvam, nisi Iōvae glōria replēbit
tōtum orbem terrārum. Nam eōrum quī vīdērunt meam glōriam et mīrācula quae
fēcī tum in Aegyptō tum in sōlitūdine, et mē tamen tentāvērunt iam vel
deciēs, neque mihi obtemperāvērunt, eōrum, inquam, quī mē irrītāvērunt,
nēmō vidēbit terram quam iūrāvī maiōribus eōrum. Sed Calebum meum (quoniam
aliō animō praeditus quam cēterī mihi obsecūtus est) intrōdūcam in terram
quam adībit, eamque possidēbit eius prōgeniēs. Crās revertiminī in
sōlitūdinem, versus mare rubrum. Etenim quem ad fīnem tandem audiam istīus
in mē scelerātae multitūdinis Isrāēlītārum maledicta? Renūntiā haec eīs.
Nē vīvam (inquit Iōva) nisi quemadmodum locūtī estis audiente mē, sīc
faciam vōbīs. In istō dēsertō cadent cadāvera vestra et omnis vestrum
numerus, quotquot recēnsītī suprā vīgēsimum annum murmurāstis in mē. Nōn
intrābitis, inquam, in terram in quā prōmīsī mē collocātūrum vōs. Excipiō
Calebum, Iephōnis, et Iosuam Nunis fīlium. Parvulōs quoque in terram, quam
vōs renuistis, eaque potientur. Atque intereā, dum vestra cadāvera per
dēserta cōnsūmuntur, et lābuntur, līberī vestrī ibīdem poenās dabunt
vestrī meretrīciī per quadrāgintā annōs, quibus vōs suppliciō afficiēminī,
prō numerō diērum per quōs diēs explōrāvistis terram, totidem annīs ductīs
prō totidem diēbus, sentiētisque quid sit in mē esse contumācem. Ego Iōva
et dīcō et sine dubiō efficiam, ut huius perversae multitūdinis hominēs
quī contrā mē coiērunt cōnsūmantur et intereant in hāc sōlitūdine.
Sententia
Nihil est perniciōsus illīs quī docent minōra spērāre quam ferunt prōmissa Deī, quibus tamen maxima pars hominum crēdit. Deus ignāvōs et dissīdentēs āversātur atque dēserit, cōnfīdentēs vērō iuvat. Tantum quisque potest quantum sē dīvīnā ope posse crēdit, sī modo est eius fidēs fundāta in Deī prōmissīs.
Nihil est perniciōsus illīs quī docent minōra spērāre quam ferunt prōmissa Deī, quibus tamen maxima pars hominum crēdit. Deus ignāvōs et dissīdentēs āversātur atque dēserit, cōnfīdentēs vērō iuvat. Tantum quisque potest quantum sē dīvīnā ope posse crēdit, sī modo est eius fidēs fundāta in Deī prōmissīs.