Dialogi Sacri - Dialogus Unus et Tricesimus

Boozus. Rūth. 2.

Boozus cōmiter alloquitur Rūtham spīcās legentem eiusque pietātem collaudat.
Persōnae:
Boozus, Messōrēs, Cūrātor messis, Rūtha
Boozus
Adsit vōbīs Deus, messōrēs!
Messōrēs
Et tibi bene omnia secundet.
Boozus
Quae est ista puella, cūrātor, quam hīc videō spīcās legere?
Cūrātor
Mōabītis est, quae hūc sequūta est, Noemin remigrantem ex agrō Mōabītārum. Ea rogāvit ut licēret sibi legere spīcās post messōrēs, id quod adhūc fēcit ā māne; tam paulum manet domī.
Boozus
Audī, fīlia, nē īverīs in agrum alium ad colligendās spīcās, nēve hinc abierīs sed haerētō apud meās ancillās, et vidētō ut sequāris eās in quemcunque agrum ībunt messum. Ego vetābō nē famulī sint tibi molestī. Quod sī sitiēs, petēs pōtum ex iīsdem vāsīs quibus ipsī hauriunt.
Rūtha
Quidnam est in mē quamobrem dignēris ita respicere mē, cum sim peregrīna?
Boozus
Perlātum est ad mē quālem tū tē praestiterīs ergā tuam socrum post obitum virī tuī, utque relictō utrōque parente terrāque patriā, contulerīs tē ad populum tibi ante ingnōtum. Quod factum Iōva Deus Isrāēlītārum rependet tibi cumulātissimō praemiō, sub cuius quasi ālārum praesidium tū tē recēperīs.
Rūtha
Agnōscō tuam grātuītam benignitātem et misericordiam, quī tam cōmiter cōnfirmēs animum meum cōnsōlandō, cum tamen indigna sim quae vel in ancillārum tuārum numerum veniam.
Sententia
Piī favent piīs eīsque benefaciunt.