Dialogi Sacri - Dialogus Undevicesimus
Conquerentēs. Num. 11
Populus voluptātēs Aegyptiās dēsīderat, fastīdiēns caelestem cibum. Et
Iōva conquerentī Mōsī pollicētur sēsē illīs suppeditātūrum carnem sed ad
poenam.
Persōnae:
Populus, Mōsēs, Iōva
Populus, Mōsēs, Iōva
Pōpulus
Utinam nunquam ēmigrāssēmus ex Aegyptō. Quid enim agimus in hāc vastā
sōlitūdine? Quis dabit hīc nōbīs carnem quā vēscāmur? Nam cum vēnit in
mentem piscium quibus immūnēs vēscēbāmur in Aegyptō, tum autem cucumerum,
peponum, porrōrum, cēpārum, aliōrum, cōnsenēscimus, nihil ante oculōs
habentēs praeter nesciō quod manna.
Mōsēs
Hēī mihi, quās querimōniās audiō? Ō Iōva, cūr ita mihi adversus, ita ā mē
voluntāte aliēnus es, ut mihi imposuerīs onus tōtīus huius populī? Numquid
ego populum hunc concēpī, numquid peperī? Ut mihi iubeās eum ferre in sinū
meō, quōmodo fert nūtrīx alumnum, in terram quam iūrāstī maiōribus eius.
Unde mihi carnēs ad tantum populum, quī eās ā mē cum flētū flāgitat? Nōn
possum ego sōlus eum sustinēre, est enim gravior quam prō mē. Quod sī istō
modō agis mēcum, interfice mē potius, sī quid apud tē auctōritātis habeō,
quam ut videam perniciem meam.
Iōva
Congregā mihi septuāgintā virōs dē seniōribus Isrāēlītīs, quōs scīs esse
senātōrēs et prīmāriōs populī, eōsque addūcitō ad ōrāculāre tabernāculum,
ibi adfutūrōs tēcum. Ego dēscendam et ibi colloquar tēcum, dēmamque dē
spīritū quō praeditus es, quō eōs afflābō, ut ipsī tēcum ferant partem
oneris populī, nē tū sōlus sustineās. Populō autem sīc dīcitō: lūstrāminī
in crāstinum, et vēsciminī carne. Flētus enim vester pervēnit ad aurēs
Iōvae, dum flāgitātis carnem et dēsīderātis Aegyptum. Dabit vōbīs Iōva
carnem quam comedātis, et comedētis nōn ūnō diē, nōn duōbus, nōn quīnque,
nōn decem, nōn vīgintī, sed ad mēnstruam diem, dum vōbīs exeat per nārēs
et faciat nauseam. Quoniam contemptō Iōvā, quī versātur inter vōs,
plōrantēs apud eum, conqueriminī vōs exiisse ex Aegyptō.
Mōsēs
Sexcenta sunt mīlia peditum huius populī quī adest mēcum, et tū dīcis tē
datūrum eīs carnēs quibus vēscantur per mēnsem. Numquid eīs mactābuntur
ovēs et caprae et bovēs, quae satis sint? Numquid ūniversī piscēs maris
congerentur, quī eīs suppetant?
Iōva
Numquid dēbilitāta est Iōvae manus? Iam vidēbis ēventūrane prōmīserim
necne.
Sententia
Cupiditās rērum carnālium parit fastīdium spīrituālium. Et Deus carnālia petentibus interdum largītur sed illa brevis voluptās parit longōs dolōrēs. Cum maximē explēbuntur carnālēs voluptātibus aderit poena.
Cupiditās rērum carnālium parit fastīdium spīrituālium. Et Deus carnālia petentibus interdum largītur sed illa brevis voluptās parit longōs dolōrēs. Cum maximē explēbuntur carnālēs voluptātibus aderit poena.