Dialogi Sacri - Dialogus Undetricesimus
Iephtha. Iūd. 11.
Iephthae persuādent senātōrēs Isrāēlītārum ut sē mīlitiae ducem praebeat
adversus Madiānītās.
Persōnae:
Senātōrēs Isrāēlītārum, Iephtha
Senātōrēs Isrāēlītārum, Iephtha
Senātōrēs
Missī sumus ad tē, Iephtha, ab Isrāēlītīs, ut ā tē postulēmus ut praebeās
tē nōbīs ducem ad gerendum bellum contrā Ammōnītās. Scīmus enim tē esse eō
corporis et animī rōbore praeditum, eāque perītiā bellī, ut nēmō hodiē
possit id praestāre melius.
Iephtha
Enimvērō vōs exēgistis mē domō paternā prae odiō: cūr nunc venītis ad mē
rēbus adversīs? Cūr nōn potius retinuistis mē, cum nōn egērētis, ut esset
vōbīs cōpia meī, cum ēgērētis?
Senātōrēs
Nōlī, quaesō, Iephtha, meminisse iniūriae. Sī nōs nōn rēctē fēcimus, quī
tē expulerimus, tū rēctē faciēs, sī maleficium pēnsābis beneficiō, et
innocentiam tuam magis commendābis. Quod sī nōbīscum profectus fuerīs et
dēbellāverīs Ammōnītās, cōnstituēmus tē prīncipem omnium Galaadītārum.
Atque ita fīet, ut tibi longē plūs sit bonī quam quantā fuit iniūriā.
Iephthā
Ergō sī revocāveritis mē ad dēbellandōs Ammōnītās et Iōva subēgerit eōs
mihi, obtinēbō prīncipātum in vōs?
Senātōrēs
Contestāmur Iōvam nōs esse factūrōs istō modō.
Iephtha
Persuāsistis. Eāmus.
Sententia
Praestantēs virī licet eīs in praesentiā nōn egeās retinērī dēbent in cāsūs futūrōs.
Praestantēs virī licet eīs in praesentiā nōn egeās retinērī dēbent in cāsūs futūrōs.