Dialogi Sacri - Dialogus Tricesimus

Rūtha. Rūth. 1.

Noēmin ex Moabitīcā dēscendentem in Isrāēlīticam terram quamvīs dissuādentem comitātur prae eius amōre Rūtha eius quondam nurus.
Persōnae:
Noēmis, Rūtha, Orpha
Noēmis
Postquam Deus cēpit misericordiam suī populī (ut accēpimus), eumque levāvit famē quae coēgerat mē et meum virum et līberōs cōnfugere hūc ad Mōabītās, iam nihil est quod velim diūtius agere in regiōne aliēnā. Sed vōbīs, meae nurūs cārissimae, cēnseō redeundum suam cuique in domum patriam, postquam estis prīvātae virīs. Iam satis mē comitātae estis. Īte sānē secundō Deō, quem precor ut vōbīs rependat pietātem quā ūsae estis in mortuōs et in mē. Det, inquam, vōbīs Iōva ut nancīscāminī quiētem suum utraque apud marītum. Amplectiminī mē, cārissimae coniugēs meōrum ōlim fīliōrum.
Rūtha
Heu nōs mīserās, sīcine disiungimur ā tē? Āh, nōn fīet, suāvissima socrus: quīn ībimus tēcum ad tuōs populārēs.
Noēmis
Nihil opus est, meae fīliolae. An putātis mē adhūc uterō ēditūram fīliōs quī futūrī sint vōbīs virī? Revertiminī potius, meae fīliolae, ābīte. Nam ego quidem grandior sum quam ut sim apta virō. Sed fingite nōn abesse spem mēque trādī virō, vel in proximam noctem, fīliōsque gignere, an estis expectātūrae dōnec adolēverint? Poteritisne tamdiū dūrāre sine virīs? Nōn ita, fīliolae: pārendum est necessitātī. Equidem valdē angor vestrō discessū, sed nōlō repugnāre urgentī Deō.
Orpa
Vēra praedicat: melius est revertī.
Noēmis
Sapis, amplectere mē. Valē, mea quondam nurus.
Orpa
Valē et tū, mea quondam socrus.
Noēmis
Vidēs, Rūtha, ut tua frātria repetat patriam et deōs penātēs. Quid apud mē haerēs? Revertere ūnā cum eā.
Rūtha
Nē mē urgē dē tē relinquenda. Nam quō tū cunque ībis, ego ībō, ubi tū commorāberis, ego commorābor. Commūnis mihi tēcum erit populus, commūnis Deus. Tēcum ūnā moriar, tēcum ūnā humābor: ita omnīnō statuī. Atque ita mihi habeam Iōvam propitium, ut ūna mors est mē ā tē sēparātūra .
Noēmis
Postquam ita animum obfirmāstī, nōlō improbius obsistere tuō studiō. Eāmus sānē, Deō bene fortūnante.
Sententia
Beātī quī Deum Deīque populum antepōnunt et parentibus et patriae, eōs Deus largē remūnerābitur.