Dialogi Sacri - Dialogus Tertius
Lōtus. Gen. 18
Abrāhāmus excipit Geniōs hospitiō et Iōva eī prōlem prōmittit,
cōnsiliumque suum dē Sodomae ēversiōne patefacit. Idem facit deinde Lōtus
et ā Geniīs ēripitur ex perīculō.
Persōnae:
Abrāhāmus, Iōva, Geniī duo, Puer, Sāra, Hagar, Lōtus, Uxor Lōtī, Sodomītānī
Abrāhāmus, Iōva, Geniī duo, Puer, Sāra, Hagar, Lōtus, Uxor Lōtī, Sodomītānī
Abrāhāmus
Videō trēs hominēs adversum mē. Nōn dubium est quīn sint dēfessī dē viā,
praesertim hōc tantō aestū: quārē curram eīs obviam ut retineam eōs apud
mē. Domine, sī vīs facere mihi grātissimum, nōlī aliō potius dīvertere
quam ad mē. Lavābitis pedēs pauculā aquā adhibitā, deinde requiēscētis sub
arbore. Ego intereā cūrābō vōbīs parandum pānem, ut recreētis animōs
vestrōs, deinde pergātis. Haec est vōbīs idōnea causa dīvertendī ad mē.
Geniī
Sīc faciēmus.
Abrāhāmus
Iam properō in casam. Sāra, sūme properē tria sata farīnae silīgineae, ex
quā depstā faciēs pānēs subcinerīciōs. Nam adventant nōbīs hospitēs quōs
ego volō accipere lautē. Itaque iam currō ad bovīle: volō enim mactāre
vitulum quō eōs tractem opiparē. Tū intereā cūrā ut nihil dēsit eīs quod
opus sit hospitibus.
Sāra
Fīet. Properā, Hagar, incende ignem, tepefac aquam ad depsendum, dum ego
prōmō farīnam. Age iam, dum aqua tepefit parā mactram, subige farīnam.
Expediāmus omnia quae iussit herus.
Abrāhāmus
Mactā eum expedītē, puer. Heus, Sāra!
Sāra
Quid vīs, mī vir?
Abrāhāmus
Cūrā nōbīs lūculentum focum.
Sāra
Iam accēnsus est.
Abrāhāmus
Impōne ahēnum. Volō ego hospitēs meōs cūrārī dīligentissimē atque
hūmānissimē. Estne adhūc dētracta pellis istī vitulō, puer?
Puer
Immō iam dissectus est.
Abrāhāmus
Coniiciāmus haec frusta in ahēnum; subiice tū plūra ligna ut coquantur
celerius. Dēspūmā iūs. Hagar, īnstrue mēnsam, sed foris in umbrāculō, sub
arbore. Nihil libentius quam viātōribus benefaciō, et certē eōs negligere
inhūmānum est. Hospitēs, omnia sunt parāta; accumbite et vēsciminī laetō
animō. Habētis hīc būtȳrum, habētis et lac. Bonī cōnsulite quod adest,
quodque Deus largītur in praesentiā. Puer, appōne eīs vitulīnam.
Iōva
Ubī est Sāra, uxor tua?
Abrāhāmus
Adest in tabernāculō.
Iōva
Cum revīsam tē eādem tempestāte annī quae nunc est, habēbit Sāra, uxor
tua, fīlium.
Sāra
Ha ha hae, rīdiculum! Ego iam viēta sum, et indulgēbō voluptātī scīlicet,
cum meus quoque dominus cōnsenuerit?
Iōva
Cūr tandem rīdet Sāra, negāns sē posse pārēre, quia cōnsenuit? Estne
aliquid quod Iōva nōn possit efficere? Cum revīsam tē, inquam, annō
vertente, habēbit Sāra fīlium.
Sāra
Ego nōn rīsī.
Iōva
Immō vērō rīsistī. Sed iam pergāmus cōnficere iter reliquum.
Abrāhāmus
Ego comitābor vōs, nisi molestum est.
Iōva
Egone ut cēlem Abrāhāmum dē eō quod sum factūrus, ex quō profectūra sit
gēns maxima et potentissima, per quem omnēs gentēs orbis terrārum sint
cōnsecūtūrae fēlīcitātem? Nam certō sciō eum praeceptūrum esse suīs
līberīs, et porrō suae in posterum stirpī, ut vīvant ex meō praescrīptō,
et cōlant iūstitiam atque eius, ut ego praestem Abrāhāmō quae prōmīsī eī.
Profectō nōn cēlābō. Abrāhāme, volō tibi indicāre quī sim et quō eam. Ego
sum Iōva. Cum vidērem dissipātōs esse rūmōrēs dē tot tantīsque flāgitiīs
Sodomītānōrum et Gomorrhaeōrum, statuī dēvenīre hūc et explōrāre utrum
sint plānē prōflīgātī, quemadmodum accēpī fāmā et audītiōne, an nōn sint.
Genius
Nōs quidem antecēdāmus.
Abrāhāmus
Sed quid? Perdēsne etiam bonōs ūnā cum improbīs? Sī erunt quīnquāgintā
virī bonī in urbe, an etiam perdēs? Neque ignōscēs illī locō propter illōs
quīnquāgintā bonōs quī erunt in eō? Absit ut tū sīc faciās ut interficiās
bonōs cum malīs, sitque eadem condiciō probōrum et improbōrum. Absit ut tū
quī moderāris tōtum orbem terrārum nōn faciās aequum.
Iōva
Sī invēnerō in urbe Sodoma quīnquāgintā virōs bonōs, ignōscam tōtī locō
propter eōs.
Abrāhāmus
Faciō fortasse audācter, quī audeam alloquī tē, Dominum meum, ipse pulvis
et cinis: sed tamen sī forte dēfuerint quīnque dē quīnquāgintā bonīs, an
propter quīnque excindēs tōtam urbem?
Iōva
Nōn ēvertam, sī invēnerō ibi quadrāgintā quīnque virōs bonōs.
Abrāhāmus
Quid sī quadrāgintā?
Iōva
Etiam propter quadrāgintā abstinēbō.
Abrāhāmus
Quaesō nē aegrē ferās, Domine, sī pergō quaerere. Quid sī trīgintā?
Iōva
Etiam sīc abstinēbō.
Abrāhāmus
Possim vidērī audācior, quī alloquar Dominum meum. Quid sī vīgintī?
Iōva
Etiam eōrum causā nōn pervertam.
Abrāhāmus
Interrogābō tē hoc postrēmum, sī tibi gravis nōn sum: quid sī decem?
Iōva
Propter decem nōn ēvertam.
Geniī
Iam advesperāscit, et nōs appropinquāmus urbī.
Lōtus
Videō hūc adventāre duōs hospitēs: ībō eīs obviam, ut eōs dēdūcam ad mē.
Salvēte, virī praestantissimī.
Geniī
Salvē et tū, vir hūmānissimē.
Lōtus
Petō ā vōbīs ut dīvertāminī in domum meam, ut ibi lōtīs pedibus
pernoctētis, crās repetītūrī vestrum iter.
Geniī
Immō pernoctābimus in forō.
Lōtus
At ego nōn patiar. Dīvertiminī ad mē: accipiam vōs, sī nōn lautē, at certē
hilarē.
Geniī
Fortasse erimus tibi gravēs.
Lōtus
Iūcundī potius, nē verēminī. Tam mihi erit grātum vōs accipere hospitiō
quam esset accipī ā vōbīs, sī istīc essem.
Geniī
Postquam tantopere vīs, nōlumus esse pertinācēs.
Lōtus
Ergō sequiminī mē. Hīc est mea domus. Intrāte, quod bonum sit. Uxor, cūrā
calefaciendam aquam ad lavandōs pedēs hōrum hospitum, et simul cōnfice
pānēs coquendōs in focō. Vōs, intereā hīc requiēscite, dum parātur cēna.
Age iam, uxor, cōnstrue mēnsam, fac ut omnia sint nitidissima, nē quid
offendat animōs hōrum. Hospitēs, accumbite, ūtiminī laetō animō hīs quae
suppeditant nōbīs in praesentiā dīvīnā benignitāte. Sed quid? Quem
tumultum audiō, uxor? Quis est iste clāmor? Quae turbae excitantur?
Uxor Lōtī
Hēī mihi, periimus, mī vir!
Lōtus
Quid tandem est malī?
Uxor
Tōta cīvitās, mī vir, obsidet aedēs nostrās. Iuvenēs, senēs, dēnique
ūniversī circumsident nōs.
Lōtus
Valdē vereor quō haec ēvāsūra sint. Sed audiō clāmantēs.
Sodomītānī
Heus, heus, Lōte, ubi sunt hominēs istī quī vēnērunt ad tē sub noctem?
Prōdūc eōs nōbīs, ut eōs cognōscāmus.
Lōtus
Ō flāgitium! Sed nē trepidātē, hospitēs, exībō ad eōs et obserābō post mē
iānuam. Adsum. Quid clāmātis?
Sodomītānī
Volumus vidēre hospitēs quī dēversantur apud tē.
Lōtus
Obsecrō vōs, frātrēs meī, nē tantum scelus faciātis. Sunt mihi duae
fīliae, adhūc ā virīs integrae, eās mālō dēdere vestrae libīdinī quam
sinere ut quid noceātis hīs hominibus quī commīsērunt sē sub praesidium
meī tēctī.
Sodomītānī
Recēde paulisper istūc, ut cōnsultēmus dē istā rē. Quid faciēmus,
populārēs? Accipiēmusne puellās eā condiciōne ut dīmittāmus iuvenēs?
Aliī
Nōn est opus longā dēlīberātiōne. Iste ūnus peregrīnātur in nostrā
cīvitāte, et nōs reget, sī dīīs placet!
Sodomītānī
Iam tē, Lōte, peius mulctābimus quam ipsōs, nē tū pūtēs nōs velle subiicī
peregrīnīs. Agite, invādāmus eum!
Geniī
Recipe tē cōnfestim ad nōs, Lōte.
Lōtus
Ō facinus audāx! Ō prōflīgātam et perditam nātiōnem! Obserēmus forēs
firmissimē.
Sodomītānī
Effringāmus forēs: occīdāmus istōs advenās, quī cum nusquam possint
habitāre, veniunt ad nōs.
Geniī
Nē trepidā, hospes, nunquam irrumpent nōbīs invītīs.
Lōtus
Ō inaudītam nēquitiam! Siccīne hīc violārī hospitēs et peregrīnōs, quōrum
iūs dēbet esse sānctissimum?
Geniī
Sēdā tēipsum. Iam vidēbis ultiōnem praesentem.
Sodomītānī
Quid est hoc, ō cīvēs? Sumne ego caecus, an obortae sunt tenebrae
dēnsissimae?
Alius
Nesciō quid accidat aliīs, sed ego nōn magis dispiciō oculīs quam
calcibus. Ubi est iānua?
Alius
Cavē, cavē nē incīdās in mē. Hei mihi, frēgī frontem ad parietem.
Alius
At ego nesciō ubi terrārum sim, neque possum invenīre exitum ex hōc locō,
neque ingressum in alium.
Geniī
Lōte, sī quōs habēs praetereā generōs aut fīliōs aut fīliās, dēnique
quōscunque habēs in urbe, ēdūc ex hōc locō: nam nōs quidem iam dēlēbimus
hunc locum; hūc enim ad hoc ipsum missī sumus ā Iōvā, apud quem increbuit
tanta importūnitās hōrum.
Lōtus
Habeō vōbīs grātiam, quī habeātis ratiōnem nōn sōlum meae salūtis, sed
etiam meōrum. Iam adeō eōs.
Uxor
Valdē sum sollicita dē meō virō, quī est ēgressus domō: ita cōnscelerātus
est hic tōtus populus. Metuō nē quid gravius patiātur, etiam ā suīs; nam
hodiē nūlla sāncta fidēs est, nē inter frātrēs quidem.
Lōtus
Iam redeō.
Geniī
Quid ēgistī?
Lōtus
Vīsus sum iocārī eīs, quōrum salūtī prōvidēbam.
Geniī
Hominēs sunt dēspērātī. Pereant, quoniam nōlunt servārī. Sed iam dīlūculum
est, et tempus admonet ēmigrandum esse hinc. Agedum, adiunge tibi uxōrem
tuam et duās fīliās, nē adgregēris ad interitum tam perditae cīvitātis.
Quid cūnctārīs? Nunquam potest nimis mātūrē vītārī perīculum.
Lōtus
Atquī nōn vidētur ēmigrandum tam māne.
Geniī
Atquī nōs nōn sinēmus tē perīre, quīn potius manū ēdūcēmus et tē et tuam
coniugem et fīliās. Agite, exeāmus ex urbe. Sed cavē, sī tuam vītam amās,
nē respiciās post tergum neque usquam morēris in plānitiē. Ēvāde in
montēs, nē pereās.
Lōtus
Petō ā tē, domine, ut remittās hoc mihi, postquam tū prō tuā benignitāte
dēvincis mē tantō beneficiō, ut cūstōdiās mihi vītam. Certē nōn poterō
ēvādere in montēs quīn mē attingat illud malum quō moriar. Sed est hīc
propinquum oppidum ad cōnfugiendum, in quod quaesō ut liceat mihi ēvādere,
et ita cōnsulere vītae meae: est sānē perparvum.
Geniī
Etiam in hāc rē indulgēbō tibi ut nōn ēvertam istud oppidum. Cōnfer tē
illō, neque enim licet mihi facere quicquam quīn tū eō pervēnerīs.
Sententia
Deus versātur cum piīs eīsque patefacit arcāna sua et eōs remūnerātur et tuētur. Māvult Deus ut innumerābilēs impiī vīvant quam ut vel ūnus pius ūnā cum illīs pereat. Maior est Deī in ūnum pium amor quam in omnēs impiōs odium, quem quidem eius amōrem dēbent imitārī piī.
Deus versātur cum piīs eīsque patefacit arcāna sua et eōs remūnerātur et tuētur. Māvult Deus ut innumerābilēs impiī vīvant quam ut vel ūnus pius ūnā cum illīs pereat. Maior est Deī in ūnum pium amor quam in omnēs impiōs odium, quem quidem eius amōrem dēbent imitārī piī.