Dialogi Sacri - Dialogus Sextus
Rebecca. Gen. 24
Dispēnsātor Abrāhāmī dūcit Rebeccam fīliam Lābānis Mesopotamiī in mātrimōnium, Isaacō herīlī fīliō.
Persōnae:
Dispēnsātor Abrāhāmī, Rebecca, Lābān, Nachor, Bathuēl
Dispēnsātor Abrāhāmī, Rebecca, Lābān, Nachor, Bathuēl
Dispēnsātor
Heus, heus, puella, dā mihi bibere paulum aquae ex tuā urnā.
Rebecca
Immō vērō perlibet, vir optimē. Hem, bibe. Quīnetiam adaquābō tuōs camēlōs, quantum sat erit.
Dispēnsātor
At ego tē prō istō beneficiō dōnō hāc inaure atque hīs duābus armillīs. Sed age, fac sciam cuius sīs fīlia,
et an sit in aedibus tuī patris locus ubi possīmus pernoctāre.
Rebecca
Equidem sum fīlia Bathuēlis, quem Melca peperit ex Nachōre. Strāminis autem et pābulī apud nōs affatim est,
nec nōn locus ad pernoctandum. Sed ego currō in oppidum ut nūntiem haec omnia domī ita ut habent.
Dispēnsātor
Agō tibi grātiās, Iōva, quod nōn dēstituistī tuā bonitāte et fide Abrāhāmum herum meum, tuī cultōrem, quī mē
dēdūxerīs per eam viam, quā venīrem domum cognātōrum dominī meī.
Lābān
Ain’ tū?
Rebecca
Ita est.
Lābān
Et dōnō dēdit tibi istam inaurem et armillās?
Rebecca
Etiam.
Lābān
Ubī relīquistī?
Rebecca
Ad fontem, et ecce eum tibi apud camēlōs.
Lābān
Precor tibi Iōvam propitium, homō.
Dispēnsātor
Et ego tē vicissim, vir hūmānissimē.
Lābān
Nārrāvit nōbīs haec soror mea Rebecca quīnam sīs et unde veniās. Quod cum prīmum audīvī, statim cūrāvī
parārī tibi dīversōrium et tuīs camēlīs stabulum nē foris maneās. Quamobrem sequere mē.
Dispēnsātor
Agō tibi grātiās prō tantā cōmitāte et dīligentiā. Sequor.
Lābān
Eāmus hāc. Hīc sunt aedēs nostrae. Vōs cūrāte hōs camēlōs strāmine et pābulō. Vōs, afferte aquam
lavandīs pedibus huius et comitum. Bene est, accumbite.
Dispēnsātor
Dabitis mihi veniam: Nōn capiam cibum quīn prius dīxerō cuius causā hūc vēnerim.
Lābān
Dīc ergō.
Dispēnsātor
Ego sum servus Abrāhāmī, hominis quem Deus dītāvit mīrum in modum ove, caprā, bove, argentō, aurō,
servīs, ancillīs, camēlīs atque asinīs; cui etiam iam senī Sāra uxor peperit fīlium quem ipse cōnstituit
hērēdem ex asse. Mēque etiam iūreiūrandō astrīnxit nē locārem eī nūptum, quae esset ex Cananaeīs, in
quōrum terrā habitāret ipse: sed īrem domum paternam ibique ēligerem uxōrem gentīlem. Cui cum ego
dīcerem: quid sī mulier nōllet mē sequī? Deus, inquit ille, cui ego per omnem vītam pāruī, tēcum mittet
nūntium suum, quī tibi secundābit hoc iter; ita sūmēs fīliō meō uxōrem mihi gentīlem ortamque ex domō
paternā. Hāc rē exsolverīs tē religiōne iūrisiūrandī, quō tē astringō, sī forte nōn impetrāverīs ut
mulier tē sequātur. Ita persuāsum est mihi ut venīrem. Cumque hodiē vēnissem ad fontem, ita cōgitābam
mēcum: Iōva, Deus herī meī Abrāhāmī, sī tū mihi ades in hōc itinere, dā mihi ut mē nunc hīc stante ad
fontem, veniat puella haustūra, quae mihi rogantī det aquam ex urnā bibendam, atque etiam aquētur meōs
camēlōs, ut intelligam eam esse quam dēstināstī herō meō. Vix haec mēcum tacitus cōgitāram, cum subitō
ecce ēgressa Rebecca, ferēns urnam in humerīs, dēscendit ad fontem atque haurit. Et cum petīvissem pōtum
ex eā, cōnfestim dēpositā urnā, offert et dīcit etiam sēsē adaquātūram camēlōs quod et fēcit,
adaquāvitque mē et camēlōs. Ego quaesīvī ex eā cuius esset fīlia. Respondit: Bathuēlis, fīliī Nachōris
ex Melcā. Tum ego accommodāvī frontī eius inaurem et manibus armillās; et summissē adōrāns Iōvam Deum
herī meī Abrāhāmī, grātiās ēgī quod dēdūxisset mē in rēctam viam ad conciliandam fīliam herīlis cognātī
fīliō herīlī, quam ex hīs argūmentīs intellēxī eam esse. Nunc ergō sī certum est vōbīs facere hoc
beneficium dominō meō, facite ut sciam; sīn minus, nihilō sēcius, ut īnsistam aliam viam.
Lābān
Haec rēs plānē ex Deō orta est, neque nōs omnīnō possumus repugnāre tibi.
Bathuēl
Ita habet. Proinde habē tibi Rebeccam tuō arbitrātū, eamque dūcitō nūptūram herō tuō, sīcut vīsum est
Iōvae.
Dispēnsātor
Grātiam habeō Deō prīmum, quī ita voluerit, deinde vōbīs, quī nōn repugnāverītis. Tū vērō Rebecca, et
vōs, nōn recūsābitis haec quantulacunque dōna, quae attulī iussū meī dominī.
Sententia
Deus dīrigit piōs in viam, eōrumque āctiōnēs secundat.
Deus dīrigit piōs in viam, eōrumque āctiōnēs secundat.