Dialogi Sacri - Dialogus Primus
Adāmus. Gen. 3
Castalio, Sebastianus. Dialogorum Sacrorum Libri Quatuor. Autore Sebastiano Castalione, qui nunc postremo
opus recognovit: Argumenta singulis dialogis praeposuit et sententias subiecit ex quibus pueri discant
officium, hoc est, quid imitandum sit, aut declinandum. Ed. Thomas Marsh. Londini. Thomas Marsh. 1577.
Source: Stoa.org
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Sebastianus Castalio. Dialogorum Sacrorum Libri Quatuor.
Praefātiō
Sebastiānus Castaliō Chrīstiānīs Lēctōribus S. Hōs dialogōs, frātrēs cārissimī, composuimus ut puerī habērent unde eādem operā et mōrēs Chrīstiānōs et ōrātiōnem Latīnam discerent. Itaque eōrum ruditātī in prīmō librō servīvimus sermōne facilimō eōque minus ēlegantī et tamen latīnō ūtentēs et puerīs quasi praemānsum cibum in ōs īnferentēs. In caeterīs iam ēlegantius loquī coepimus. Quod autem Deī nōmen IŌVA Hebraeum ūsūrpāvimus, quod nūllum Deī proprium nōmen latīnē extat (nisi forte Iūpiter, sed id ut pollūtum omittāmus) id etsī prīncipiō vidēbitur fortasse dūrius, tamen ūsū mollēscet et quod īnsuētum aurēs rādet, idem ūsitātum dēmulcēbit. Valēte.

Argūmentum: Serpēns Ēvam et Ēva porrō Ādāmum impellit ad vēscendum frūctū vetitō. Deus vērō ipsōs ad totidem
poenās damnat.
Persōnae:
Serpēns, Ēva, Iōva, Ādāmus
Serpēns, Ēva, Iōva, Ādāmus
Serpēns
Cūr vetuit vōs Deus vēscī omnibus arboribus pōmāriī?
Ēva
Licet nōbīs vescī frūctibus arborum pōmāriī, tantum Deus nōbīs interdīxit eā arbore quae est in mediō
pōmāriō, nē vēscerēmur frūctū eius*, nēve etiam attingerēmus, nisi vellēmus morī.
Serpēns
Nēquāquam moriēminī proptereā. Sed scit Deus, sī comēderītis dē eō, tum oculōs vōbīs apertum īrī, atque ita
vōs fore tamquam deōs, scientēs bonī atque malī.
Ēva
Ita plānē vidētur, et frūctus ipse est pulcher sānē vīsū; nesciō an sit ita dulcis gustātū, vērumtamen
experiar. Vah, quam dulcis est! Impertiendum est etiam marītō. Mī vir, sī scīrēs quam sapidus sit hic
frūctus, iamdūdum comēdissēs: accipe.
Ādāmus
Quandō itavis, faciam. Āh, flāgitium fēcimus!
Ēva
Quid est?
Ādāmus
Nōnne vidēs, misera, nōs esse nūdōs?
Ēva
Videō, et mē pudet: sed quid nōbīs faciendum est?
Ādāmus
Texāmus nōbīs subligācula ex foliīs quibus tegāmus pudenda.
Ēva
Bene monēs, et est hic fīcus foliīs magnīs et aptīs huic reī.
Ādāmus
Sed ō nōs īnfēlīcēs! Videor mihi audīre vōcem.
Ēva
Iōva est. Miseram mē, vereor nē dēprehendat nōs nūdōs. Abdāmus nōs in hoc dēnsum nemus.
Iōva
Heus, heus, Ādāme, ubi es?
Ādāmus
Audītā vōce tuā in pōmāriō territus sum, et quia nūdus eram abscondī mē.
Iōva
Unde didicistī tē esse nūdum? Numnam comēdistī dē arbore dē quā praecēperam tibi nē comederēs?
Ādāmus
Comedī quidem, sed praebuit mulier quam tū adiūnxistī mihi.
Iōva
Quidnam fēcistī, mulier?
Ēva
Dēcepta ā serpente comēdī.
Iōva
Quoniam istud fēcistī, serpēns, tū eris dētestābilissima omnium bēstiārum omniumque animālium terrestrium,
et incēdēs in pectus, et vorābis pulverem quam diū vīvēs. Quīn etiam conciliābō tantās inimīcitiās inter tē
et mulierem, interque sēmen tuum et eius, ut id conterat tibi caput, tū autem eī calcem. Tē quoque, fēmina,
afficiam plūrimīs dolōribus et aerumnīs, ut cum dolōre pariās et tōta pendeās ex imperiō virī tuī. Et tū,
Ādāme, quoniam mōrem gerēns uxōrī tuae comēdistī dē arbore, cuius ēsū interdīxeram tibi, habēbis terram
īnfēcundam tuā culpā, et ex eā quaerēs vīctum labōriōsē dum vīvēs, cum interim ipsa prōcreābit tibi carduōs
et sentēs.Tū vēsceris herbīs terrā nāscentibus, et cum sūdōre vultūs tolerābis vīctum, dōnec redeās in
terram, ex quā ortus es: nam pulvis es et in pulverem redībis.
Sententia
Ob ūnīus hominis inobēdientiam, mors intrāvit in mundum. Disce puer obēdientiam.
Ob ūnīus hominis inobēdientiam, mors intrāvit in mundum. Disce puer obēdientiam.