Dialogi Sacri - Dialogus Octavus
Vēnātor. Gen. 27
Iācōbus arte māternā praevertit ā patre fēlīcitātem Ēsāī. Ēsāus, sērius
veniēns, frūstrā lacrimātur.
Persōnae:
Rebecca, Iācōbus, Isaacus, Ēsāus
Rebecca, Iācōbus, Isaacus, Ēsāus
Rebecca
Pater tuus mīsit vēnātum frātrem tuum Ēsāum mē audiente, ut afferat
ferīnam, ex quā cōnfectum pulpāmentum ipse edat, eīque bene precētur ā
Iōvā, antequam moritur. Nunc audī, fīlī mī, quid velim ā tē fierī. Adī
pecus, et inde affertō mihi duōs haedōs opīmōs, ex quibus cōnficiam patrī
tuō edūlium quālī maximē dēlectātur, quod offerēs eī ut tibi bene precētur
priusquam excēdat vītā.
Iācōbus
Sed frāter villōsus est, ego dēpilis. Quod sī forte pater mē
attrectāverit, putābit sē mihi esse lūdibriō, itaque mihi male, nōn bene
precābitur.
Rebecca
Istam imprecātiōnem ego praestābō, nāte: tū modo gere mihi mōrem.
Iācōbus
Sī ita iubēs, certum est obsequī. Eō.
Rebecca
Mihi magnopere cūrandum est ut agam hanc rem callidē et prūdenter, nē meus
marītus dēprehendat fallāciam. Nam ut amat rūsticum illum Ēsāum nunquam
eum postpōnet Iācōbō, nisi fraude inductus. Ego vērō Iācōbum plūs amō et
studeō eum obrēpere in fēlīcitātem quam conciliābunt patris precēs eī, cui
bene ōminātus fuerit.
Iācōbus
Redeō, māter afferō haedōs.
Rebecca
Factum bene. Agedum, parem cuppēdiam patrī tuō, cuiusmodī sciō suāvem esse
eius palātō. Rēctē est, parāta sunt omnia. Nunc age, induam tē vestīmenta
pretiōsa Ēsāī, quae habeō penes mē. Hic ōrnātus tē condecet.
Iācōbus
Quid manūs et collum, quod pilīs caret?
Rebecca
Vestientur pelle haedōrum. Bene habet, accipe nunc hanc ēscam atque hunc
pānem quem cōnfēcī. Abī, vidē ut agās prūdenter.
Iācōbus
Dabō operam. Pater!
Isaacus
Quis tū es, fīlī?
Iācōbus
Ēsāus prīmōgenitus. Exsecūtus sum mandātum tuum. Surge, vēscere ferīnā, ut
minī bene precēris.
Isaacus
Quid sibi vult quod tam cito nactus es, fīlī?
Iācōbus
Iōva, Deus ille quem colis, obiēcit mihi.
Isaacus
Accēde hūc, ut tē attrectem, fīlī, sciamque utrum sīs ipse Ēsāus, necne.
Quid hoc? Vōx quidem Iācōbī est, sed manūs Ēsāī. Tūne ergō es ipse nātus
meus Ēsāus?
Iācōbus
Plānissimē.
Isaacus
Accēde ad mē ut vēscar tuā ferīnā, fīlī, tibique bene precer. Suāvis ēsca
sānē, funde vīnum.
Iācōbus
Hem tibi.
Isaacus
Nunc age, amplectere mē. Quam suāvis odor venit ad nārēs meās! Frāgrās,
fīlī mī, nōn aliter quam solet ager laetus mūnere Iōvae. Faxit Deus ut
terra pinguis, irrigāta rōre caelestī, effundat tibi magnā cōpiā, segetēs
et ūvās. Tibi serviant nātiōnēs, tē colant populī, dominus sīs frātrum
tuōrum, tēque rēvereantur ex eādem mātre nātī. Quī tibi imprecābitur estō
execrābilis et īnfēlīx; quī tibi bene volet et optābit estō fortūnātus.
Iācōbus
Bene gessī meum negōtium, māter. Nōn agnōvit mē et ex attrectātiōne
putāvit mē esse Ēsāum.
Rebecca
Bene est, sed Ēsāus iam reversus parat ferīnam quam offerat patrī.
Videāmus quid agat; nam multum fallet eum spēs.
Ēsaus
Attolle tē, mī pater, et vēscere meā ferīnā, ut mihi bene precēris.
Isaacus
Nam quis tū es?
Ēsaus
Rogās? Prīmōgenitus tuus Ēsāus.
Isaacus
Tōtus obstupēscō horreōque. Quis ergō is est quī modo attulit mihi
ferīnam? Nam ex eā prōrsus comēdī ante tuum adventum, eīque fausta omnia
sum precātūs. Quae rēs rata erit.
Ēsāus
Heu mihi, numquid causae est quīn ego perpetuō perierim? Attamen mihi
quoque bene precāre, pater.
Isaacus
Frāter tuus rem āstū tractāvit abstulitque faustitātem tuam.
Ēsāus
Nē ille probē respondet suō nōminī, quī mē iam bis circumvēnerit: prīmum
enim fraudāvit mē praerogātīva aetātis; deinde nunc intercēpit bonam
precātiōnem mihi dēbitam. Sed nihilne tibi reliquum fēcistī, quō mihi
faustum aliquid precēre?
Isaacus
Profectō fēcī eum dominum tuum statuīque ut frātrēs eī servīrent, eumque
mūnīvī frūmentō et vīnō. Quid vīs tibi iam faciam, fīlī?
Ēsāus
Solumne id habēbās? Impertī etiam mē aliquā fēlīcitāte. Heu quid agam
miser?
Isaacus
Habēbis quidem domicilium minus bonum et ā pinguitūdine sōlī et ā superō
rōre caelī, et vīvēns gladiō serviēs frātrī. Vērumtamen erit tempus illud
cum vicissim vincēs, excutiēsque iugum eius dē collō tuō.
Ēsāus
Nōn procul abest lūctus ā patre meō, nam certum est mihi interficere
Iācōbum frātrem.
Sententia
Properandum est et arripienda occāsiō. Sērō plōrat Ēsāus, sērō venītur ad colligendum Manna post ortum sōlem, aut diē Sabbatī. Sērō afferuntur falcēs post messem cum iam nihil superest nisi spīcilegium. Sērō pulsant forēs fatuae virginēs. Sērō cōnābantur intrāre pigrī per portam iam clausam.
Properandum est et arripienda occāsiō. Sērō plōrat Ēsāus, sērō venītur ad colligendum Manna post ortum sōlem, aut diē Sabbatī. Sērō afferuntur falcēs post messem cum iam nihil superest nisi spīcilegium. Sērō pulsant forēs fatuae virginēs. Sērō cōnābantur intrāre pigrī per portam iam clausam.