Dialogi Sacri - Dialogus Duodevicesimus
Vitulus. Exod. 32.
Mōsēs pācat Iōvam īrātum Isrāēlītīs ob aureum vitulum. Ipse poenās illīs
irrogat.
Persōnae:
Iōva, Mōsēs, Iosua, Aharōn, Lēvītae
Iōva, Mōsēs, Iosua, Aharōn, Lēvītae
Iōva
Abī, dēscende. Iam enim dēprāvātī sunt populārēs tuī, quōs ēdūxistī ex
Aegyptō. Dēflexērunt cito dē viā quam docueram, dūxēruntque sibi ex aurō
vitulum, quem adōrant, cui sacrificant, dīcuntque Deum esse ā quō sint
ēductī ex Aegyptō. Videō sānē populum esse intractābilem et refrāctārium.
Quamobrem sine mē ut īrāscar, cōnficiamque eōs dēdūcamque ex tē gentem
magnam.
Mōsēs
Cūr exārdeās īrā in tuōs, quōs ēdūxistī ex Aegyptō magnā vī manūque
validā? An ut iactent Aegyptiī ēductōs ā tē malitiōsē, ut dēlērēs eōs in
montibus ad interneciōnem, prōrsusque tollerēs ē mediō? Quīn omitte istam
tuam īrācundiam atque, ita ut decet, remitte hanc noxam populō. Meminerīs
Abrāhāmī, Isaacī et Isrāēlīs, cultōrum tuōrum, quōrum posteritātem iūrāstī
tē multiplicātūrum ad numerum stēllārum, datūrumque eīs terram illam, quam
possideant in aeternum.
Iōva
Iūs ōrās. Hem, remittō.
Mōsēs
Facis ut tē dignum est. Ego vērō dēscendō dē monte cum hīs duābus tabulīs.
Iosua
Quem clāmōrem audiō? Pugnātur in castrīs.
Mōsēs
Nōn est iste clāmor urgentium vī aut terga vertentium. Sonum audiō
cantantium. Sed accēdāmus. Hei mihi, quod flāgitium videō? Tōtus tōtus
īrācundiā ārdeō. Valeant tabulae. Āh frāter, frāter, quid tibi fēcit hic
populus, ut eum obligārēs tantō scelere?
Aharōn
Nē īrāscere, Domine. Tūtē nōstī hunc populum, quam sit perversus. Cum
flāgitārent ā mē ut facerem sibi deōs quī praeīrent eīs (sēsē enim nescīre
quid accidisset istī Mōsī ā quō essent ēductī ex Aegyptō), iussī ut quod
quisque habēret ōrnāmentī aureī dētraheret sibi et afferret ad mē, quod
etiam fēcērunt. Id ego immīsī in ignem, unde effectus est hic vitulus.
Itaque vidēs eōs nūdātōs ōrnāmentīs; id quod ideō fēcī ut eōs notārem
ignōminiā apud hostēs.
Mōsēs
Videō. Nunc sī quis ā Iōvā stat, hūc ad mē. Bene habet. Convēnērunt omnēs
Lēvītae. Agite nunc, virī fortēs, accommodātē suum quisque ēnsem laterī.
Īte per tōta castra, perimite suum quisque frātrem, amīcum, proximum;
nēminī parcite: nam ita iubet Iōva, Deus Isrāēlītārum.
Lēvītae
Ita fīet.
Sententia
Populus, sī absunt bonī magistrī, facilimē lābitur in gravissimōs errōrēs. Deus piōrum precibus pācārī sē sinit.
Populus, sī absunt bonī magistrī, facilimē lābitur in gravissimōs errōrēs. Deus piōrum precibus pācārī sē sinit.