Dialogi Sacri - Dialogus Duodetricesimus
Gedeōn. Iūd. 7.
Gedeōn dēlēctū habitō, dīmissīsque domum imbellibus, castra Madiānītārum
noctū explōrat, deinde cum trecentīs mīlitibus aggressus prōflīgat.
Persōnae:
Iōva, Gedeōn, Praecō, Phara, Madiānīta, Alter Madiānīta, Mīlitēs
Iōva, Gedeōn, Praecō, Phara, Madiānīta, Alter Madiānīta, Mīlitēs
Iōva
Gedeōn, tū nimis multōs habēs mīlitēs. Quod sī cum istīs cōpiīs vincerītis
hostēs, Isrāēlītae iactārent sēsē victōriam adeptōs esse suō marte, atque
ita nōn ego laudārer, sed ipsī, id quod dētraheret meae glōriae. Proinde
cūrā ut prōclāmētur in exercitū ut timidī repetant domum et discēdant ex
monte Galaadō.
Gedeōn
Praecō, indice timidīs et cēterīs discessum, secundum lēgem, ut nōstī.
Praecō
Audīte, audīte, mīlitēs. Sī quis aedificāvit novam domum, neque dēdicāvit,
is domum repedātō, nē, sī in proeliō occubuerit, alius eam dēdicet. Item
sī quis vīneam cōnsēvit, neque prōfānāvit, domum repedātō, nē, sī
occubuerit in proeliō, alius eam prōfānet. Item sī quis uxōrem
dēspōnsāvit, neque dūxit, domum repedātō, nē, sī in proeliō occubuerit,
alius eam dūcat. Item sī quis timidus est, et mollī animō, domum repedātō,
nē animī suī mollitiē effēminet animōs aliōrum.
Gedeōn
Rēctē est, restant decem mīlia. Discessērunt vīgintī mīlia.
Iōva
Sed nē sīc quidem satis paucī sunt. Nam quō pauciōrēs erunt, eō mihi
glōriōsior erit victōria. Dēdūc ista decem mīlia ad aquās. Ego eōs illīc
tibi probābō et ostendam quōsnam velim īre tēcum, quōs item nōlim.
Gedeōn
Agite, mīlitēs, dēscendite ad aquās.
Iōva
Dā operam ut quīcunque lambent aquam linguā mōre canum, hōs sēcernās ab
eīs quī ad bibendum prōcubuerint in genua.
Gedeōn
Ita factum est. Supersunt trecentī, quī ductā ad ōs manū lambērunt aquam.
Reliquī omnēs prōnī in genua bibērunt.
Iōva
Per istōs trecentōs dabō tibi victōriam, Gedeōn, et Madiānītās tibi dēdam.
Quōcircā iubē reliquīs omnibus ut domum repetant.
Gedeon
Īte domum, Isrāēlītae, exceptīs hīs trecentīs, et nōbīs relinquite
commeātum et tubās.
Iōva
Gedeōn, dēscende, dum nox est, ad castra Madiānītārum, ut intelligās mē ea
tibi trādere. Quod sī sōlus dēscendere verēris, dēscende ūnā cum Pharā,
famulō tuō, ut audiās quae dīcantur, ut ita cōnfirmēris ad invādenda
castra.
Gedeōn
Phara, dēscendāmus clanculum in vallem, ut explōrēmus quid animī habeant
hostēs.
Phara
Placet.
Gedeōn
Cavē nē strepitum edās, hīc est via.
Phara
Tacē, tacē, here.
Gedeōn
Quid est?
Phara
Iam nōn procul absumus ā castrīs.
Gedeōn
Sīc habet. Audiō stertentēs; hīc sunt extrēmī armātōrum. Sed tacē, nesciō
quis loquitur.
Madiānīta
Scīn’ tū quid ego somniāverim?
Alter Madiānīta
Sciam sī dīxerīs.
Madiānīta
Pānis hordeāceus vidēbātur mihi volvere sē cum strepitū per castra
Madiānītārum, quī tandem dēlātus ad tabernāculum, quod validā vī impulsum
et labefactātum ā culmine dēiēcit.
Alter Madiānīta
Vīs tibi certō interpreter? Ēnsis est procul dubiō Gedeōnis, fīliī Ioae
Isrāēlītae, cui in manum dedit Deus Madiānītās, unā cum ūniversīs castrīs.
Gedeōn
Audīstī?
Phara
Atque equidem libenter.
Gedeōn
Satis habeō, nostra est victōria, redeāmus ad nostrōs. Habēmus tibi
grātiam, Deus immortālis, quī nōbīs bene fortūnās hoc cōnsilium.
Phāra
Nōn est dubium quīn perierint Madiānītae. Ō fēlīcem noctem, et quōvīs
etiam diē clāriōrem!
Gedeōn
Adeste, virī, expergīsciminī, vīcimus. Deus dat nōbīs castra hostium. Sed
audīte dīligenter quae dīcam. Distribuam vōs in trēs classēs. Ferētis
singulī singulās tubās manū testāsque vacuās, et in testīs taedās, sed
vidēte ut imitēminī mē. Cum vēnerō ad extrēma castra, facitōte ut
vīderītis mē facientem. Cumque audierītis meam tubam et eōrum quī erunt
mēcum, vōs quoque repente collīditōte testās, sūmptīsque manū laevā
taedīs, dextrā tubīs, clangitōte et magnum strepitum circum castra
editōte, simulque prōclāmātōte: gladius Iōvae et Gedeōnis! Audītisne?
Mīlitēs
Audīmus et meminerimus.
Gedeōn
Vadāmus. Iam ferē media nox est. Ventum est ad ultimam partem castrōrum.
Vōs, ambīte castra, sed excitantur cūstōdēs: clangāmus properē.
Mīlitēs
Gladius Iōvae et Gedeōnis! Iō paeān!
Gedeōn
Ō Deum immortālem, quid videō? Deus convertit ipsōrum ēnsēs in ipsōs,
cōnfodiunt sēsē mūtuīs vulneribus.
Mīlitēs
Ut cadunt crēbrī! Iam bona pars interiit, cēterī mandant sē fugae.
Gedeōn
Fugiunt. Īnstāte, virī, urgēte, cōnsequiminī, sectāminī ut ē tantō numerō
nūllus ēvādat.
Sententia
Chrīstiānum bellum, quod in Gedeōnicō adumbrātur, ā voluntāriīs, nōn coāctīs gerendum est. Praestat esse paucōs alacrēs quam multōs ignāvōs. Stultī ducēs mīlitēs numerant, sapientēs ponderant.
Chrīstiānum bellum, quod in Gedeōnicō adumbrātur, ā voluntāriīs, nōn coāctīs gerendum est. Praestat esse paucōs alacrēs quam multōs ignāvōs. Stultī ducēs mīlitēs numerant, sapientēs ponderant.