Dialogi Sacri - Dialogus Duodecimus

Iōsēphus vēnditus. Gen. 37

Iōsēphum ob invidiam vēndunt frātrēs mercātōribus Ismaēlītīs.
Persōnae:
Simeōn, Lēvī, Rūbēn, Iōsēphus, Iūdās, Mercātōrēs
Simeōn
Ecce vōbīs somniātor ille. Agite, occīdāmus eum, dēiiciāmusque corpus eius in aliquem specum.
Lēvī
Sed quid renūntiābimus patrī dē eō?
Simeōn
Dēvorātum esse ab aliquā ferā. Vidēbimus quōrsum ēvādant eius somnia.
Rūbēn
Impium sit maculāre manūs sanguine puerī, idque frātris. Dēdūciminī ab istā mente. Nihil potestis gravius cōnsulere in nōs aut in patrem nostrum.
Simeōn
Unde tibi incessit ista nova religiō? Vīs ergō sināmus eum vīvere quī suīs īnsomniīs portendit nōs omnēs, ipsōsque adeō parentēs, fore sibi supplicēs? An nōn dignus est quī eat somniātum apud īnferōs?
Rūbēn
Frāter, sī ita futūrum est, quī caveās? Sīn minus, quid timēs? Usque adeōne indignum tibi vidētur, sī puer imperītus somniāvit? Quid potest esse culpae in somniīs? Postrēmō sī adeō obfirmāstis animum neque potestis āvocārī ab istō cōnsiliō, est hic puteus sine aquā, saltem abstinēte manūs, dēmittite in puteum, culpa erit aliquantō minor.
Simeōn
Rūbēn, tū vidēris. Nōbīs certum est perdere puerum.
Iōsēphus
Plūrimā salūte vōs impertiō, frātrēs amantissimī.
Simeōn
At nōs tē malō maximō impertīmus, quī somniās tē colī ā frātribus, quōs nunc salūtās tam blandē. Agite, discindāmus vestem hanc versicolōrem quā pater eum ōrnāvit, dēlicātulum puellum.
Iōsēphus
Hēī mihi, quid cōgitātīs mihi facere?
Lēvī
Necābimus.
Iōsēphus
Āh, nē facite.
Simeōn
Stat sententia.
Iōsēphus
Ō frātrēs cārissimī, per Deum Optimum Maximum, per commūnem nostrum parentem, quī cōnficiētur maerōre, obsecrō, obtestor. Quid fēcī? Quod est meum scelus? Quae mala mēns vōs agit?
Simeōn
Frūstrā rogās.
Iōsēphus
Frātrem vestrum?
Simeōn
Certum est.
Iōsēphus
Āh, vester sum, vester sum frāter.
Simeōn
Surdō canis. Dēmitte.
Rūbēn
At ego subdūcō mē hinc, nōn sustineō adesse in tam trīstī spectāculō.
Iōsēphus
Heu mē miserum, quō dētrūdor? Nīmīrum ad manēs. Ō pater, pater, quam trīstem nūntium accipiēs dē fīliō! In quantō lūctū trahēs vītam! Iūdā, obsecrō tuam fidem: miserēre meī, miserēre parentum.
Lēvī
Sedeāmus hīc merīdiātūrī.
Iūdās
Videō mercātōrēs quōsdam venientēs. Vultis auscultāre mihi? Quid prōfuerit nōbīs cruenta caedēs frātris nostrī? Vēndāmus eum potius Ismaēlītīs quōs vidētis venientēs. Nē afferāmus hostīlēs manūs frātrī, abstineāmus ā sanguine. Nam certē frāter noster est, prōcreātus eōdem sēmine. Agite, sinite vōs exōrārī.
Lēvī
Rēctē ait.
Simeōn
Sed nē forte.
Iūdās
Frāter, nē metue. Āmittēs eum vēnditiōne nōn minus quam nece.
Lēvī
Ita est. Accēdit etiam quaestus ex vēnditiōne; quem quaestum āmittēmus, sī eum necāverīmus.
Simeōn
Sinō, fīat.
Iūdās
Heus, mercātōrēs, vultisne emere puerum quendam ēlegantem?
Mercātor
Fortasse. Fac videāmus.
Iūdās
Extrahite eum ē puteō; ēmptūrī sunt.
Iōsēphus
Nunc quidem minī pereundum est, videō; extrahor ad caedem.
Iūdās
Nē trepidā, nōn necāberis, sed vēnderis. Ēn vōbīs puerum lepidā fōrmā.
Mercātōrēs
Hercle bellum et ingenuum. Quantī eum indicātis?
Iūdās
Trīgintā argenteīs.
Mercātōrēs
Accipimus; accipite pecūniam.
Sententia
Invidia hominēs impellit ad quodvīs facinus. Et Deus suōs nōn equidem dēserit, sed ut explōret, in extrēmōs angōrēs venīre patitur.