Dialogi Sacri - Dialogus Decimus Tertius
Iōsēphus captīvus. Gen. 49
Iōsēphus captīvus interpretātur somnia praegustātōris et pistōris
Pharaōnis.
Persōnae:
Iōsēphus, Praegustātor Pharaōnis, Pistor
Iōsēphus, Praegustātor Pharaōnis, Pistor
Iōsēphus
Quid accidit ut hodiē vultū sītis adeō maestō?
Praegustātor
Somniāvimus uterque et carēmus coniectōre.
Iōsēphus
At habet Deus coniectōrēs. Agite, nārrāte mihi.
Praegustātor
Vidēbar mihi in somnīs vidēre ob oculōs vītem, ex quā trēs palmitēs
orīrentur, quae deinde quasi germināret, prōdūxit flōrem, unde ūvae plēnae
racēmīs mātūrēscēbant. Erat autem mihi in manū pōculum Pharaōnis: itaque
cēpī ūvās eāsque in id expressī, deinde trādidī eī in manum.
Iōsēphus
Haec est interpretātiō. Trēs palmitēs trēs diēs sunt. Hinc ad trīduum
Pharaō iubēbit tē prōducī ē carcere restituetque in locum mūneris
prīstinum: stābisque eī ad cyathōs, ut ante. Quamobrem ubi adeptus fuerīs
hoc tantum bonum, facitō, quaesō, ut meminerīs meī, praestēsque mihi hoc
beneficium ut faciās mentiōnem meī apud Pharaōnem, mēque extrahās ex hāc
domō. Nam surrēptus sum clam ex terrā Hebraeōrum, neque quicquam fēcī
quamobrem compingerer in carcerem.
Pistor
Rēctē sānē interpretātus es. Sed audī meum quoque somnium. Tria alba
canistra erant super capite meō, in quōrum summō inerant Pharaōnis omnis
generis cibī pistōriī, quōs inde avēs comedēbant.
Iōsēphus
Accipe coniectūram. Tria canistra trēs diēs sunt. Abhinc trēs diēs, iussū
Pharaōnis, sēcūrī feriēris atque in crucem tollēris, ubi ālitēs vorābunt
tuum cadāver.
Sententia
Deus piīs arcāna retegit, īdemque viam ad eōrum salūtem saepe longē ante praeparat.
Deus piīs arcāna retegit, īdemque viam ad eōrum salūtem saepe longē ante praeparat.