Dialogi Sacri - Dialogus Decimus Septimus
Dūmus. Exod. 3
Iōva in dūmō ārdente alloquitur Mōsen, eumque mittit in Aegyptum ad
līberandōs Isrāēlītās ex servitūte.
Persōnae:
Mōsēs, Iōva
Mōsēs, Iōva
Mōsēs
Deum immortālem, quid mōnstrī videō? Dūmum ita ārdentem ut tamen nōn
cōnsūmātur! Libet vidēre quid hoc sit reī.
Iōva
Mōsēs, Mōsēs!
Mōsēs
Quis est?
Iōva
Locus hīc sacer est. Nōlī accēdere hūc. Dētrahe tibi calceōs dē pedibus.
Ego sum Deus patrum tuōrum, Deus Abrāhāmī, Deus Isaacī, Deus Iācōbī. Vīdī
angustiās populī meī quī est in Aegyptō, gemitumque audīvī quem exprimit
violentia exāctōrum operis. Nōvī labōrēs meōrum. Itaque dēscendī ut
ēripiam eōs ē manibus Aegyptiōrum, abdūcamque ex illā terrā in terram
bonam et amplam, abundantem lacte et melle, quam incolunt Chananaeī,
Hettaeī, Amorraeī, Pherezeī, Henaeī et Iebusaeī. Et nunc volō mittere tē
ad Pharaōnem, quī ēducās populum meum, posterōs Isrāēlīs, ex Aegyptō.
Mōsēs
Nam quis ego sum ut adeam Pharaōnem ēdūcamque Isrāēlītās ex Aegyptō?
Iōva
Aderō ego tibi, atque hōc signō intelligēs tē esse ā mē missum. Cum
ēdūxerīs eōs ex Aegyptō, colētis Deum in hōc monte.
Mōsēs
Age sānē, adīverō Isrāēlītās, dīxerō mē missum ā Deō patrum ipsōrum. Quod
est, dicent, nōmen eius? Hīc quid repondeam?
Iōva
Erō quī erō. Dīcēs Isrāēlītīs: Erō mīssit mē ad vōs. Dīcēs, inquam, missum
tē ā Iōvā, Deō patrum ipsōrum Abrahamī, Isaacī et Iacobī; atque hoc esse
nōmen meum immortāle, quō nōmine volō nōtus esse in sempiternum. Ī modo,
convocātīsque seniōribus Isrāēlītīs dīcitō tē ā mē esse missum, quī tibi
appāruerim, quīque statuerim eōs respicere līberāreque ē calamitāte quā
opprimuntur per Aegyptiōs, atque āvehere in regiōnem longē omnium
ferācissimam. Ubi tē audierint (audient enim) adībis tū, ūnā cum
seniōribus, rēgem Aegyptī, quem admonēbitis nōmine Deī Hebraeōrum ut sinat
vōs prōcēdere iter trīduī per dēserta, vestrōque Deō sacrificāre. Nec vērō
mē latet nōn permissūrum, nisi vī coāctum. Quārē afflīctābō Aegyptum mīrīs
modīs, ut tandem āmittat vōs libēns. Quīn etiam, abeātis vōs vacuī, pōnam
populum in grātiam cum Aegyptiīs, perficiamque ut mulierēs ēgressūrae
exōrent vīcīnās et hospitēs vāsa aurea et argentea, et vestem,quae deinde
imposita vestrīs līberīs exportābitis, atque ita compīlābitis Aegyptum.
Mōsēs
At enim nōn habēbunt fidem dictīs meīs, negābuntque vīsum mihi Iōvam.
Iōva
Quid istud est quod tenēs in manū?
Mōsēs
Virga est.
Iōva
Abiice humī. Quid nunc? Quid est?
Mōsēs
Periī, serpēns est.
Iōva
Nē fuge, sed prehende manū caudam eius. Vidēs rūrsum virgam factam, ut
crēdant tibi vīsum esse Iōvam. Age rūrsum, immitte manum in sinum tuum,
ēdūc: vidēs tam albam leprā quam est nix? Nunc refer in sinum, ēdūc: vidēs
sānam esse iterum ut est cēterum corpus? Quod sī prīmō signō nōn
addūcentur, ut fidem habeant tibi, at alterō. Sīn nē duōbus quidem
prōdigiīs persuāsum eīs fuerint, sūmās dē aquā fluviī, quam ubi fūderīs in
terram, fīet sanguis.
Mōsēs
Quaesō tē, Domine, neque anteā eram disertus, neque nunc sum post tuum
colloquium; nam labōrō titubantiā ōris et tarditāte linguae.
Iōva
Quis dēdit ōs hominī? Aut quis facit mūtum aut surdum? Quis videntem aut
caecum? An nōn ego is sum? Ī modo. Ego moderābor tuae linguae tibique
suggeram quid sīs dictūrus.
Mōsēs
Obsecrō, mitte idōneum aliquem.
Iōva
Enimvērō odiōsus es. Est tibi frāter Aharōn Lēvīta; is bene disertus est,
sciō; is prōcēdet tibi obviam, tēque vīsō laetābitur animō. Eī tū praeībis
verbīs quō volēs; ego vērō moderābor tuō ōrī et eius, praemōnstrābōque
quid sit vōbīs faciendum. Ipse alloquētur populum prō tē, eritque tibi prō
ōre, tū illī prō Deō. Ferēs etiam manū istam virgam, quā edēs portenta.
Abī sānē.
Sententia
Deus vōce balbōrum dēiicit hostēs suōs. Dēbet ēloquentia servīre pietātī.
Deus vōce balbōrum dēiicit hostēs suōs. Dēbet ēloquentia servīre pietātī.