Dialogi Sacri - Dialogus Decimus
Lābān Gen. 3
Lābān fugientem Iācōbum assequūtus, cum eō iūrgātur. Deinde fit inter eōs
foedus.
Persōnae:
Lābān, Iācōbus, Rachēl
Lābān, Iācōbus, Rachēl
Lābān
Quae ratiō impulit tē ut īnsciō mē abdūcerēs meās fīliās, tamquam ferrō
partās? Cūr clam et nesciente mē aufūgistī, neque fēcistī mē certiōrem, ut
prōsequerer tē voluptāte carminum, tympanōrum, citharārum? Neque
permīsistī mihi ut ōsculārer meōs nātōs et nātās? Stultē sānē fēcistī. Et
erat mihi in manū nocēre vōbīs. Sed Deus vester patrius heri monuit mē ut
cavērem nē tē offenderem ūllā rē. Vērum estō, profectus sīs sānē prae
dēsīderiō quod capiēbās ē domō paternā. Deōs vērō meōs cūr fūrātus es?
Iācōbus
Illud fēcī adductus metū, veritus nē tū ēriperēs mihi tuās fīliās. Quod
autem attinet ad tuōs deōs, sī quem penes invēnerīs eōs, per mē quidem
plectātur capite. Nōscitā praesentibus necessāriīs nostrīs, sī quid tuī
est apud mē.
Lābān
Rēctē dīcis. Perscrūtābor vestra tabernācula.
Iācōbus
Nōn recūsō quōminus vestīgēs omnia.
Rachēl
Videō mē esse in magnō perīculō, nam Lābān pater meus conquīrit per omnia
tentōria suōs deōs penātēs, quōs ego fūrāta sum, meō virō nesciente. Quod
sī factum dēprehendētur, concitāverō magnās turbās. Comminīscenda aliquā
fallāciā est, et quidem subitō, nam meus pater iam aderit hīc. Probē,
invēnī viam: obruam eōs in hōc stercore camēlīnō, deinde sedēbō super:
facile eum fallam.
Lābān
Rīmātus sum ācerrimē tabernāculum Iācōbī, tum Liae, tum duārum ancillārum:
nusquam invēnī. Restat tabernāculum Rachēlis, in quō sī nōn erunt,
mīrābor. Haec omnia sunt mihi perscrūtanda. Hīc quidem nōn sunt, neque
hīc. Quid sub hāc culcitrā? Tantundem. At in hōc angulō erunt: at nōn
sunt.
Rachēl
Nōlī aegrē ferre, domine, quod nōn possum assurgere tibi, nam sum in
mēnstruīs.
Lābān
Perquīsīvī omnia dīligentissimē, sed nusquam comperī meōs deōs penetrālēs.
Iācōbus
Quodnam concēpī tantum scelus? Aut quod facinus admīsī in tē, ut tū mē sīc
persequerēre? Scrūtātus es omnia mea ūtēnsilia: ecquid invēnistī dē ūllā
supellectile tuae domūs? Prōmē hūc cōram necessāriīs utriusque nostrum, ut
ipsī iūdicent dē utrōque nostrum. Iam vīgintī annōs ēgī apud tē: tuae ovēs
et caprae nunquam fuērunt īnfēcundae; nōn comēdī arietēs tuae oviāriae;
nihil ad tē retulī ēreptum ferīs; ipse semper praestitī damnum; tū mihi
semper imputāstī. Sī quid per fūrtum āmissum est, tam interdiū quam noctū,
meō perīculō āmissum est. Dēnique ea fuit mea condiciō, ut et dē diē
cōnficerer aestū, et dē nocte gelū, et intereā somnus abesset ab oculīs
meīs. Iam hīc mihi vīgēsimus annus agitur, cum sum domī tuae; servīvī tibi
quattuordecim annōs prō tuīs duābus fīliābus, sex autem prō ovibus et
caprīs, cum tū intereā mūtāvistī mihi mercēdem deciēs. Quod nisi Deus
patrius, vidēlicet Deus Abrāhāmī, et terror Isaacī, adfuisset mihi, tū
quidem dīmīsissēs mē vacuum. Sed respexit ille miseriās et labōrēs quibus
sum perfūnctus, id quod heri satis ostendit.
Lābān
Meae sunt hae fīliae, meī fīliī, meum pecus, dēnique quicquid hīc vidēs
meum est. Et nunc quō pactō optimē cōnsulam meīs hīs fīliābus, et fīliīs
quōs peperērunt? Opīnor, sī ego et tū fēriēmus foedus, quod sit testimōniō
utrīque nostrum.
Iācōbus
Optime. Ego hīc ērigam cippum ex hōc saxō: vōs, meī propinquī, accumulātē
lapidēs. Capiāmus cibum super hōc tumulō.
Lābān
Hic hodiē tumulus erit medius testis inter mē et tē.
Iācōbus
Perplacet, atque ex hāc rē vocētur Galaadus.
Lābān
Aut etiam Maspha, ut significet Deum aspectūrum quid fīat ā mē et tē, cum
discesserīmus alter ab alterō. Quod sī tū eris dūrus meīs fīliābus, aut sī
ducēs aliās in mātrimōnium praeter eās, tum haec pacta perinde suntō atque
sī nūlla facta sint. Atque huius quidem reī testis estō Deus utrīque.
Vidēs hunc tumulum, vidēs et hunc cippum quem extrūxī inter mē et tē? Hic
tumulus et hic cippus testēs suntō neque mē adversum tē, neque tē adversum
mē, trānsitūrum eīs ad nocendum. Deus Abrāhāmī et Deus Nachōris, utriusque
patrius, suntō nostrī vindicēs.
Iācōbus
Ego coniūrō per terrōrem meī patris Isaacī. Atque ut haec sint ratissima,
faciam hodiē sacrificium in hōc monte, ad cuius epulās vōs omnēs invītō.
Lābān
Concēdimus.
Sententia
Deus suōs tuētur ab adversāriīs.
Deus suōs tuētur ab adversāriīs.