Dialogi Sacri - Dialogus Alter et Vicesimus
Transiordanīnī. Num. 32
Rubenēnsēs et Gādītānī impetrant ā Mōse sēdem trāns Iordānem
Persōnae:
Rubenēnsēs et Gādītānī, Mōsēs
Rubenēnsēs et Gādītānī, Mōsēs
Rubenēnsēs
Haec regiō quam Isrāēlītae cēpērunt, caesīs, Iōvā duce, incolīs, regiō est
apta pecorī alendō. Nōs autem habēmus pecus. Quod nisi tibi molestum est,
Mōsēs, liceat nōbīs possidēre hanc terram, ut nōn trāiiciāmus Iordānem.
Mōsēs
Scīlicet frātrēs vestrī ībunt in bellum, vōs hīc manēbitis ōtiōsī? Cūr
dēterrētis animōs Isrāēlītārum nē perveniant in regiōnem quam ipsīs Iōva
dēdit? Ita nīmīrum fēcēre patrēs vestrī, quandō eōs mīsī ā Cadēbarne
speculātum regiōnem. Cum enim pervēnissent ad fluvium Escolam vīdissentque
terram, frēgērunt deinde animōs Isrāēlītārum, nē īrent in terram sibi ā
Deō datam. Quārē īrātus Deus eōdem diē iūrāvit nūllum eōrum quī ēgressī
essent Aegyptum, quī modo accessissent vīgēsimum annum, vīsūrum terram
quam ipse prōmīserat Abrāhāmō, Isaacō et Iacobō, eō quod nōn pāruissent
sibi, exceptīs Calēbō et Iosuā, quī pāruerant. Ergō īrātus eōs ductāvit
ultrō citrōque errantēs per dēserta quadrāgintā annōs, dōnec tandem dēsiit
tōtum illud genus hominum quī offenderant Iōvam. Ecce autem vōs extitistis
prō patribus vestrīs, quī augeātis numerum nocentum, ut īra Iōvae in
Isrāēlītās incrēmentō augeātur. Nam sī dēseritis eōs, ductābit eōs adhūc
per dēserta, atque ita perdideritis hunc populum.
Rubenēnsēs
Aedificābimus hīc caulās pecudibus nostrīs, et urbēs parvulīs et
imbellibus. Nōs vērō in armīs erimus parātī ante Isrāēlītās, dōnec
collocāverimus eōs suō locō. Nostrī autem līberī et cētera turba ad bellum
inepta manēbunt in urbibus mūrātīs, ut sint tūtī ab incolīs terrae. Nec
revertēmur domum quīn prius Isrāēlītae vēnerint suae quisque in
hērēditātis possessiōnem. Neque enim cernēmus hērēditātem cum eīs trāns
Iordānem, quibus obvēnerit cis Iordānem, orientem versus.
Mōsēs
Sī quidem rē praestābitis quod pollicēminī verbīs, armātīque ad bellum,
quotquot potestis ferre arma, Iōvā spectante, Iordānem trānsmittētis, nōn
reditūrī nisi dēturbātīs ā Iōvā hostibus, terrāque subditā Iōvae imperiō;
sī, inquam, ita agētis, reveniētis posteā, pūrgātī et Iōvae et Isrāēlītīs,
atque hāc quidem lēge possidētōte terram Iōvā volente. Sīn haec nōn
fēcerītis, sīc habētōte vōs peccāre in Iōvam, vestrumque peccātum in vōs
recāsūrum.
Sententia
Quibus iam prōspectum est, iī dēbent cēterōs, quibus nōndum prōspectum est, adiuvāre.
Quibus iam prōspectum est, iī dēbent cēterōs, quibus nōndum prōspectum est, adiuvāre.