Dialogi Sacri - Dialogus Alter et Vicesimus
Discalceātus. Rūth 4.
Boozus recūsante alterō propinquō emit bona Noēmis Rūthamque dūcit uxōrem.
Persōnae:
Boozus, Propinquus Rūthae, Senātōrēs
Boozus, Propinquus Rūthae, Senātōrēs
Boozus
Heus, tū quī hūc trānsīs, ades dum: paucīs tē volō.
Propinquus
Quidnam id est?
Boozus
Cōnsiste hīc paulisper, dum ēvocō aliquot dē senātōribus cīvitātis quī
trānseunt per hanc portam, ut adsint nōbīs in hōc negōtiō: nam sēria rēs
est egetque testibus. Heus, vōs senātōrēs, quaesō vōs ut accommodētis hūc
nōbīs aliquantisper vestram operam: nōn faciēmus longius.
Senātōrēs
Adsumus, dīc quid velīs.
Boozus
Partem fundī quī fuit cognātī nostrī Ēlīmelechī vēnundat Noēmis reversā ex
agrō Mōabītārum. Hanc rem vīsum est mihi ut tibi significārem, ut sī
ēmptūrus es emās in praesentiā Senātūs nostrī; sīn minus, indicēs mihi.
Nēmō est enim cognātus propinquior tē, secundum quem ego sum.
Propinquus
Ego vērō emam.
Boozus
Sed cum fundum emēs ā Noēmī et ā Rūthā Moabītidē, uxōre dēmortuī, emēs eā
condiciōne ut ipsam Rūtham dūcās in mātrimōnium, ut suscitēs nōmen illīus
in eius hērēditāte.
Propinquus
Nōn licet mihi hāc lēge emere, nē corrumpam patrimōnium meum. Eme tū, sī
vīs, meō locō: mihi quidem emere nōn licet. Atque in huius reī testimōnium
accipe calceum meum dē manū meā. Ego quemadmodum exuī mē hōc calceō, ita
testor mē cēdere tibi meum iūs in hāc rē.
Boozus
Vōs senēs et populārēs, hodiē mihi testēs eritis ut ego emam omnia bona
Ēlīmelechī et Cīliōnis et Machlōnis ā Noēmī; utque mihi vindicem in
mātrimōnium Rūtham Moabītidem, coniugem Machlōnis, ut cōnsulam nōminī
dēmortuī in eius hērēditāte, nē eius nōmen tollātur ex eius
cōnsanguinitāte et patriā. Vōs hodiē testēs nuncupō.
Senātōrēs
Testābimur. Faxit Iōva ut mulier ista quae intrātūra est tuam domum tam
sit fēcunda quam fuērunt Rāchēl et Līā, quae duae prōle īnstrūxērunt domum
Isrāēlīticam; utque ēgregium quid faciās in Ephratā, et tibi nōminis fāmam
comparēs Bēthlehēmae fīatque domus tua similis domuī Phāris, quem Iūdās
sustulit ex Thamāre, prōgeniē tibi ā Iōvā datā ex puellā.
Sententia
Quī vult dēfūnctī possessiōnem habeat et viduam.
Quī vult quod placet habeat et quod displicet.
Quī vult dēfūnctī possessiōnem habeat et viduam.
Quī vult quod placet habeat et quod displicet.