Dialogi Sacri - Addendum

Decem Deī Praecepta, & alia deinceps sequentia, quae ad Reipūblicae īnstitūtiōnem pertinent: ex Exod. cap. 20. & reliquīs.
DEUS haec omnia Īsraēlītīs ad hunc modum effātus est:
Ego sum Iehōva Deus tuus, quī tē ēdūxī ex domiciliīs servitūtis Aegyptī.
Deōs aliōs nūllōs praeter mē habētō.
Simulācrum ūllīus reī, quae extet aut suprā in caelō, aut īnfrā in terrā, aut in aquīs sub terrā, nē facitō; nēve ea venerātō, nēve colitō. Nam ego sum Iehōva Deus tuus, Deus impatiēns sociī, quī parentum culpam etiam in līberōs persequor, vel ad tertiam usque quārtamque stirpem ōsōrum meī, clēmentiaeque ūtor ad millēsimam usque stirpem ergā meī amantēs, meaque praecepta cōnservantēs.
Iehōvae Deī tuī nōmen īnāniter nē adhibētō: neque enim sinet impūnītum Iehōva, quī ēius nōmen īnāniter adhibuerit.
Diem Sabbatī sānctē agere mementō. Sex diēbus agitō, tuaque opera omnia patratō: Septimō autem diē, quod Iehōvae Deī tuī Sabbatum est, nūllum opus facitō, neu tū, neu tuus fīlius, aut fīlia, neu tuus servus, aut ancilla, neu tuum iūmentum, aut apud tē dēgēns peregrīnus. Nam cum sex diēbus fēcisset Iehōva caelum, terram, mare, quaeque in eīs sunt omnia, feriātus est diē septimō; quā dē causā Iehōva diem Sabbatī sānctum sācramque fēcit.
Parentum utrumque honōrātō, ut diū aetātem prōdūcās in terrā, quam tibi Iehōva Deus tuus dōnat.
Nē hominem occīditō.
Nē adulterātō.
Nē furātō.
Falsum testimōnium contrā alterum nē dīcitō.
Alterīus domum nē concupīscitō; alterīus uxōrem nē concupīscitō; nēve servum, aut ancillam; nēve bovem, aut asinum; nihil dēnique, quod sit alterīus.
Hīc ūniversus populus, vīsīs fragōribus, fulgetrīs, tubae sonitū, & montis fūmō, perterritī abscēdere, & procul stantēs ā Mōse petere, ut ipse, eīs audientibus, loquerētur, nōn Deus, nē morerentur. Quibus Mōsēs, nē metuīte, inquit: nam ad vōs tentandōs venit Deus, utque vōs ēius timor ob oculōs propōsitus ā peccandō dēterreat: Igitur, procul stante populō, accessit ad illam calīginem, ubi Deus erat. Et Iehōva Mōsī sīc fātus est, Commemorātō Īsraēlītās, mē sēcum dē caelō vīdērint loquentem, nē praeter mē Deōs sibi argenteōs aut aureōs fabricent. Sed mihi caespitium altāre fīat, in quō solida sacrificia & prō salūte holōcausta bobus ōvibusve offerant: in quōcumque in locō meī nōminis monumentum posuērō, ibī vōs audītūrus, & prosperātūrus. Quod sī mihi altāre lapideum fiet, nē ex quādrātō lapide excitātōte: nam id sacrāmenta admōvendō profānārētis. Nēve per gradūs ad meum altāre ascenditōte, nē in eō obscēna vestra appareant.
Haec autem eīs Iūra prōpōnēs: Sī emeris servum Hebraeum, sex annōs servitō; septimō autem annō manūmittitor grātuītō. Sī caelebs venit, caelebs manūmittitor; sīn marītus, uxor cum eō manūmittitor. Sī Dominus eī uxōrem dederit ex quā fīliōs aut fīliās procreāverit, foemīna & nātī dominī suntō, ipse sōlus manūmittitor. Quod sī servus captus amōre suī dominī, & uxōris, & fīliōrum, nōluerit manūmittī, eum dominus ad recuperātōrēs addūcitō, eīque ad valvam aut ad postem applicātō, aurem subulā perforātō, & ille eī perpetuō servitō.
Sī quis fīliam suam vēndiderit in famulātum, ea nē servōrum in mōrem manūmittitor. Sī ea dominō displicēbit, nec is eam dēsponderit, redhibētō. In extrāneam gentem ēmancipandī potestās nē estō, quia eam adfēcit ignōminiā. At sī eam fīliō suō dēstināverit, eōdem iūre cum eā, quō cum līberīs, agitō. Sī aliam dūxerit, hanc victū, vestītū congrēssū nē frauditō. Sī tria haec eī nōn cōnfēcerit, manūmittitor grātis sine pretiō.
Quī hominem pulsāverit, sī is mortuus fuerit, capitāle estō. At quī nōn captāverit, sed in eum forte fortūnā incurrerit, statuam vōbīs locum, quō cōnfugiat. At sī quis alterīus necem per dolum dē industriā māchināātus fuerit, is vel ab ārā meā, ad necem abstrahitor.
Quī patrem aut mātrem pulsāverit, capitāle estō.
Quī patrī aut mātrī maledīxerit, capitis poena estō.
Quī hominem clēpserit, eumque vēndiderit, aut is apud eum inventus fuerit, capitāle estō.
Sī quis alterum, ortā contentiōne, percusserit lapide, aut pugnō; sī ille nōn fuerit mortuus, sed in lectō decubuerit: sī surrēxerit, & forās baculō innīxus īverit, percussor sine fraude estō, tantum illius cubātum & medicātiōnem praestātō.
Sī quis servum suum, aut ancillam baculō percusserit, sī praesēns mors sēcūta fuerit, tenētor. Vērum sī ūnum aut alterum diem superstes fuerit nē tenētor, quoniam* pecūnia ēius est.
* id est, ēius iūris est, utpote emptus.
Sī quī dīmicandō mulierem gravidam vulnerāverint, & abortum intulerint: sī perniciēs nōn fuerit, ad aestimātiōnem maritī mulieris, multā estō, & ad eam rem arbitrī suntō. Sīn autem perniciēs fuerit, vītam prō vītā pēnsātō, oculum prō oculō, dentem prō dente, manum prō manū, pedem prō pede, sūgillātiōnem prō sūgillātiōne, vulnus prō vulnere, vibicem prō vibice.
Sī quis servī suī aut ancillae oculum percusserit, eīque corruperit, eum manūmittitō prō oculō. Et sī servī suī aut ancillae dentem dēcusserit eum manūmittitō prō dente.
Sī quem bōs cornu petīverit, aut foemīnam cornū petīverit, & is mortuus fuerit; bōs lapidātor, ēius carō nē comedestō, dominus bovis impūnītus estō. At sī bōs anteā fuerit petulcus, & ēius dominus admonitus fuerit, neque tamen custōdierit; sī virum aut foemīnam occīderit; & bōs lapidātor, & ēius dominus morte plectitor. Sīn eī mulcta impōnētur, tantum vītae suae pretium datō, quantumcumque eī fuerit impositum. Sīve puerum petīverit, sīve puellam, idem iūris estō. Sī servum bōs aut ancillam petīverit, argentī trīgintā siclī dominō illīus solvantur, bōs lapidātor.
Sī quis fossam vel aperuerit vel dēmīserit, nec obdūxerit, & eō deciderit bōs aut asinus; auctor fossae praestātō, argentum dominō illīus solvitō, ipse mortuum habētō.
Vīvum bovem prō illō redditō.
Sī cuius bōs alterīus bovem vulnerāverit, & ille mortuus fuerit, bovem vīvum vēnditō & argentum ēius dīviduntō, & mortuum etiam dīviduntō. At sī nōtum fuerit, bovem ante esse petulcum, neque eum dominus ēius custōdierit, bovem bove pēnsātō, ipse mortuum habētō.
Sī quis bovem, pecidemve clēpserit, mactāveritque, aut vēndiderit, quīnque bovēs prō ūnō redditō, & quattuor balantēs prō ūnā.
Furtī poena, c. 22.
Sī fūr in surripendō dēprehēnsus, ictus fuerit & inde mortuus, homicidiī poena nē estō, nisi ortō sōle; tum homicidiī poena estō. Sī habet, unde reddat, redditō; sī nōn habet, vēnditor prō suō furtō.
Sī dēprehēnsum fuerit furtum penes eum, bōs, asinus, ovis, capra vīvēns, duplum redditō.
Sī quis ēmissō pecore compāverit fundum aut vīneam alterīus, damnum farcitō dē optimā parte fundī suī, aut vīneae.
Sī in spīnās ēmissus ignis, metam, aut segetem, aut messem corrūperit; auctor ignīs dētrīmentum praestātō.
Sī quis apud alterum argentum supellectilemve dēposurit, idque dē illīus domō surreptum fuerit; sī fūr dēprehēnsus fuerit, duplum redditō. Sīn autem fūr nōn dēprehēnsus fuerit, tum dominus domūs ad recuperātōrēs vocātor, nī rem alterīus interverterit. Quācumque in rē crīmen statuētur, in bove, in asinō, in ove, in caprā, in veste, quaecumque rēs erit āmissa, quae cuiuspiam dīcātur, causa ambōrum ad recuperātōrēs dēferātur; quem condemnāverint recuperātōrēs, alterī duplum redditō.
Sī quis alterīus fideī, asinum, bovem, ovem, capram, aut quodvīs pecus commīserit: sī id nūllō vidente fuerit mortuum, aut frāctum, aut abāctum; iūsiūrandum Iehōvae interpōnitor, illum rem alterīus, ad sē nōn āvertisse, eamque satisfactiōnem dominus reī accipitō, neque fīdūciārius rem redditō.
Quod sī eī furtō ablātum fuerit, damnum praestātō dominō reī. Sīn raptum ā ferīs fuerit, testem exhibētō, neque raptum praestātō.
Sī quis quid ab alterō ūtendum accēperit, & id frāctum aut mortuum fuerit, dominō reī absente, damnum praestātō. At praesente, nē praestātō, sī conductitium & pretiō addictum erat.
Sī quis virginem nōn spōnsam pellēxerit, & cum eā concubuerit, eam sibi in mātrīmōnium dōtātō.
Sī puellae pater eam locāre illī nōlit, argentum penditō, ut fert dōs virginum.
Sagās vīvere nē sīnitōte.
Quīcumque rem habuerit cum bēstiā, capitāle estō.
Quī deīs sacrificāverit, sācrātus intereat, nisi ūnī Iehōvae.
Peregrīnum nē premitō, nēve angitō; nam peregrīnī fuistis in Aegyptō.
Viduam nūllam, aut pupillum premitō; sī presseris, cum ad mē querentur, eōrum ego querēlās exaudiam, īrātusque ferrō vōs trucīdābō, eruntque vestrae coniugēs viduae, & līberī pupillī.
Sī cuī meōrum pauperī tēcum versantī pecūniam mūtuāveris, nē tē eī foenērātōrem praebētō, nē eī ūsūram impōnitō.
Sī alterīus vestem in pignus accēperis, ante sōlis occāsum redditō: nam id ūnum habet operīmentum, eam cuticulae amictum in quō recubat: quī sī apud mē questus fuerit, exaudiam, ut sum misericors.
Magistrātūs nē maledīxeris, nec eum execrātō, quī est in tuā nātiōne prīnceps.
Frūgēs & liquōrem tuum nē āvertitō.
Prīmogenitum fīliōrum tuōrum mihi datō. Idem in būbus & balantibus facitō: Septem diēs cum mātre suā estō, octāvō diē id mihi datō.
Cap. 23.
Praestatōte vōs mihi pūrōs hominēs: & carnem rūrī captam nē gustātōte, sed ad canēs prōjīcitōte.
Audītiōnem falsam nē accipitōte.
Societātem cum impiō nē coitō, nē sīs testis iniūrius. Multitūdinem in vitiō nē sequitor, nēve in līte dē rē in sententiam multitūdinis dēflēctitō. Inopī in līte nē indulgētō.
Sī adversāriī tuī bovem, asinumve offenderis errantem, ad eum redūcitō. Sī inimīcī tuī asinum vidēris onerī succubuisse, nē eī auxilium dēnegātō, sed opitulātor.
Inopis tuī iūs in līte nē dēprāvātō.
Ā tē falsa abestō: Īnsontem & iūstum nē interfīcitō: nam ego inīquum nōn absolvam.
Nēve dōnum accipitō: nam dōnum caecat etiam perspicācēs, bonōrumque virōrum ōrātiōnem pervertit. Peregrīnum nē vexātō: scītis enim vōs quae sit mēns peregrīnōrum, ut quī peregrīnī fuēritis in Aegyptō.
Sex annōs arvum tuum cōnseritō, ēiusque prōventum percipitō. At septimō intermittitō, remittitōque ad cibātum egenōrum populārium tuōrum, & (sī quid illīs superst fuerit) bēstiārum terrestrium. Idem in vīneā & in olīvētō facitō.
Sabbatum.
Sex diēbus opus tuum patrātō, at septimō feriātor, ut requiēscat bōs tuus, asinusque, utque respiret nātus ancillae tuae, peregrīnusque.
Omnia quaecumque dīxī vōbīs, servātōte.
Nōminis aliēnōrum deōrum memoriam nē ūsurpātō, nēve in ōre habētō.
Festī diēs. Tribus temporibus in annō mihi fēsta agitō. Azȳmalia servātō, ut quae septem diēs azȳmīs vēscāris (ut praecēpī tibi) statō tempore mēnsis vērnī, (quia in eō ēmigrāstī ex Aegyptō.) Ergō cōram mē vacuī nē apparētōte. Item messālia prīmitīvārum frūgum operis tuī, quās in agrō sēveris. Item conditālia in exitū annī, ubi tuās frūgēs ex agrīs condideris.
Ter quotannis omnēs tuī marēs in cōnspectum Dominī Iehōvae sistuntor.
Cum meae victimae sanguinem, eam mactandō, effundēs, fermentum nē habētō.
Meī fēstī adeps in posterum diem nē pernoctātō.
Prīncipium prīmitīvārum frūgum tuī fundī in aedem Iehōvae Deī tuī īnfertō.
Hoedum in lacte mātris suae nē coquitō.