Nicolai Beraldi Aurelii Diologus
Personae:
Spudaeus, Leonicus
Spudaeus, Leonicus
Béraud, Nicolas. 1473-1550. Beraldus, Nicolaus. Nicolai Beraldi Aurelii dialogus quo rationes quaedam
explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari potest deque ipsa dicendi ex tempore facultate: ad
reuerendissimum Cardinalem Oddonem Castellionensem, tituli Diuorum Sergii, Bacchi, Apuleii, uirum utriusque
linguae peritissimum. Apud Sed. Gryphium. Lugduni. Sebastianus Gryphius. 1534. 45 p. Source: Stoa.org,
https://web.archive.org/web/20160220011512/http:/www.stoa.org/hopper/text.jsp?doc=Stoa:text:2003.02.0001
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Beraldus Nicolaus. Dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari possit.
Beraldus Nicolaus. Dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari possit.
Spudaeus
Quid esse hoc putās, mī Leonice, quod, cum tot nūper exortī sint Cicerōniānī, quī Cicerōnis librōs assiduē
lēgant, circunferant, nunquam pōnant ē manibus, Cicerōniānāsque vōcēs omnīs in elenchum relātās ac pēne etiam
numerātās ēdiscant; tam paucī tamen existant quī Latīnē rogantī quidpiam Latīnē respondēre queant?
Leonicus
Quōs tū mihi Cicerōniānōs nārrās? Nūper nē exortī tibi videntur, quī Cicerōnem Latīnī sermōnis Rōmānaeque
ēloquentiae prīncipem sibi prōpōnant imitandum? Num sānō eōs esse iūdiciō putās, quī rem longē omnium
pulcherrimam assequī cōnantur?
Spudaeus
Ego vērō, cum tālēs omnīs laudō, tum uērō, ut Cicerōnī quis est similimus, ita mihi est admīrandus, ut aliīs
omnibus cuiuscunque sēculī Latīnīs scrīptōribus antepōnendus videātur. Sed novum ac superstitiōsum genus hominum
mīror, quī ubi Cicerōnis pāginās aliquot lēgērunt et vōcēs ē Cicerōnis lībrīs temerē in suōs commentāriolōs
congessērunt, Cicerōnis sē lēgitimōs foetūs esse putant dignōsque quī ēloquentiam hōc sēculō nōbīs cōnstituant.
Leonicus
Tūne genus hominum hoc novum esse putās?
Spudaeus
Maximē.
Leonicus
Atquī, nē Fabiī quidem sēculō nova ista, ut putās, seu superstitiō, seu religiō dēfuit.
Spudaeus
Quī, quaesō? Morbum enim novum crēdidī.
Leonicus
Īmō uērō vetus est īnsānia. Ōtiōsōs enim ille sē uīdisse ait ac supīnōs quī, sī quid modo longius
circumdūxissent, iūrārent ita Mārcum Cicerōnem fuisse locūtūrum. Quōsdam uērō suō sēculō fuisse scrībit quī
Cicerōnis ēloquentiam pulchrē sibi expressisse uidērentur, sī sēnsum aliquem hīs uerbīs clausissent ESSE
VIDĒRĒTUR.
Spudaeus
Quem vērō illum putās esse, quī, cum nōs ad coenam Ambrosiānus uocāsset doctīque ac clārī uirī nōn parum multī
adessent, laudātūrus quendam suīs aliīs uirtūtibus clārum: quam bellē, inquit, Cicerōniānus est hic noster, quī
ōrātiōnis suae partem quandam ita exōrsus est INVĀDĀMUS IN EAM REM?
Leonicus
Meminī, et tum rīsisse mē solūtius, fateōr, quam decēret. Sed ita homō sum.
Spudaeus
Quid quod proximē in Galliam Narbōnēnsem euntibus nōbīs nārrābat uir nōn indoctus fuisse nūper quendam magnī
nōminis vīrum et multīs ēditīs librīs percelebrem quī libellum quendam suum iam prōstantem ac venālem revocāre
sē velle dīceret ac retēxēre, quod in eō vōcem dēprehendisset nōn Cicerōniānam?
Leonicus
Nē id quidem excidit mihi neque excidet unquam. Ubīque enim ferē rīdeō īnfēlīcem hanc verbōrum calumniam quae
quōsdam ita male habet ut, etiamsī generōsō impetū, ad optima ferantur, sibi tamen ubīque negōtium facessant et
rēctē conceptās rērum imāginēs, stylī morā frīgēre perīre quae sibi patiantur.
Spudaeus
Audiō.
Leonicus
Quid dē eō hominum genere sentiam, hīc nōn libet repetere. Mōrōsiōrēs sunt quam ut plācārī possint, sī quis eīs
stomachum mōverit. In operis suī nuncupātōriā, quam vocant, epistolā ita scrīpserat ille: “graviōrem mihi abs tē
labōrem iniūnctum esse vidēbam." Admonitus ab eō quī eī ā studiīs erat, nusquam apud Cicerōnem legī LABŌREM
INUNGĪ. Ad Cicerōniānārum uōcum prōmptuārium, quod ille sibi multārum noctium vigiliīs parāverat, cōnfugit: cum
id nūllā ex parte sē prōferret, concerpsit pāginam in quā scrīptum erat; librum etiam tōtum concerptūrus, nī
puer, quī eī legentī ac meditantī adsidēbat, prohibuisset.
Spudaeus
Atquī Fabius Quīntiliānus eō verbō cum alibī, tum Īnstitūtiōnum librō prīmō ūtitur: “ut mihi, inquit, sī nōn
inveniendī nova, at dē veteribus iūdicandī labōrem iniungere nōn iniūstē vidērentur." Sed Fabium nē naucī quidem
faciunt ex eīs permultī.
Leonicus
Nīl mīrum! Ab iīs enim tantum amātur ille quī eius cum dīligentiam, tum eximium in verbōrum rērumque ponderibus
exāminandīs acūmen ac iūdicium penitus īnspexērunt.
Spudaeus
CĒTERUM, particulam quam negant nōnnūllī apud Cicerōnem legī, tūne Latīnam rēris esse?
Leonicus
Nē id quidem sciō, bis nē an semel tantum (ut proximē mēcum quīdam contendēbat) apud illum reperiātur. Latīnam
certē ut crēdam, facit Terentiānus Parmenō quī ita in Eunūchō: caeterum dē exclūsiōne verbum nūllum. Sed missa
istaec faciāmus. Tūque tibi, mī Spudaee, ita persuādē stultissimam hanc esse verbōrum cūram. Nec reformīdandam
vōcem ūllam quae auctōre aliquō nōn improbō dēfendī possit. Quālia posse eōrum scrīpta esse putās quī ubīque in
verbōrum cavillātiōnibus haerent? Quālia tandem nisi frīgida, ieiūna, exanguia et, ut Fabius ait immodicā cūrā
pessima. Verbīs quidem cūram suam dēbērī ignōrāre profectō nōn potes, sed sua rēbus dēbētur sollicitūdō.
Cicerōniānīs istīs quī scrībentēs ad elenchum totiēs suum redeunt, quī totiēs vōcēs permūtant, addunt, eximunt,
quae possunt alia quam lacera ac cicātrīcōsa scrīpta nāscī?
Spudaeus
Addūcor eō propemodum ut crēdam hoc hominum genus parum sapere, quibus ea cūra nihil aliud cōnferat quam ut
nihil fēlīciter audeant. Vērumtamen etsī vereor nē tibi molesta ista sint levia, ac plānē frīvola quae ad rem
grammaticam propriē pertinent et ā puerīlibus nūgīs haud ita multum absunt; aequō tamen animō, ut spērō, ferēs
hōc tē locō ā mē interpellārī.
Leonicus
Māllem equidem tibi ad alia paulō magis ūtilia respondēre. Sed tibi tamen mōs gerendus, sī nōn magna, at honesta
tamen, neque indigna quae vel ab ērudītīs trādantur petentī. Utinamque adolēscentī tibi līberāliter īnstitūtō et
ad optima properantī per omnia satisfacere possem. Explērem profectō aviditātem istam tuam. Age igitur, sī
quidem tibi ita vidētur.
Spudaeus
Quoniam iam diū perspexisse mihi videor quid dē Cicerōne sentiās, quantīque eius nōn ēloquentiā modo, quae in eō
summa fuisse dīcitur, sed prūdentiam etiam faciās; quod ex tē audītum meminī, hōc locō testātum, ac velut
cōnsignātum relinquī abs tē cupiō.
Leonicus
Equidem sīc exīstimō, nēminem unquam aut animō aut spē magnam aliquam ēloquentiae speciem concēpisse, quī sibi
nōn illīus memoriam atque imāginem prōpōnendam putāverit. Quārē, sī quī eiusmodī fuērunt quī nihil absurdum in
ōrātiōne, nihil peregrīnum sequerentur, sed certās quāsdam Rōmānī generis, ut ipse ait, quasi quae urbīs
propriās vōcēs ac pēne vernāculās pūtidīs ac īnsolentibus antepōnerent, in Cicerōnis lēctiōne assiduē versātōs
eōs fatērī plānē necesse est. Sed quoniam nec forēnsis illa ēloquentia ubīque necessāria est, nec omnia quae ad
absolūtam doctrīnam pertinent execūtus est Cicerō: nōn agricultūram, nōn rem medicam, aut herbāriam, nōn mundī
terraeve dēscrīptiōnem nōn alia dēnique quae et ā Graecīs trādita sunt nec ā Latīnīs omissa, mīrārī satis
nequeō, quid istīs in mentem vēnerit quī omnia ad Cicerōnis līneāmenta exigunt. Eadem audīstī cum saepe aliās ex
mē, tum vērō annō superiōre quum Cicerōnis locum illum quī est in Catōne Maiōre dē agricolārum voluptātibus ūnā
legerēmus. In eō dēlībāta sunt quaedam dē terrae vī ac nātūrā, dē serendī ratiōne, dē occātiōne, dē herbēscente
ē sēmine vapōrē tepefactō viriditāte, dē spīcae ōrdine, dē aristārum mūnīmentō, dē vitium satū, ortū,
incrēmentō, dē malleolīs et plantīs, propāginibus, adminiculōrum ōrdinibus, capitum coniugātiōnibus; rūrsum, dē
agrōrum irrigātiōne, fossiōne, repastinātiōne, stercorandī ūtilitāte. Quae sī lātius explicanda essent
praeceptīsque ac ratiōne trādenda, nōn ūnus Cicerō adeundus foret. Quī sī omnia illa iūstīs volūminibus
complexus esset, longē alius vidērētur quam quī nunc quibusdam vidētur quī exceptās ex illīus librīs particulās
ac vōcēs aliquās ubīque nōbīs ceu ūtendās prōpōnunt.
Spudaeus
Iam mihi propemodum videor intelligere quod prīmō dē tē locō quaesieram, Cicerōniānōs ideō in nectendīs sānē
quam paucīs verbīs atque extempore ēnūntiandīs haerēre quam saepissimē, intersistere, offēnsāre, quod humilis
illa verbōrum cūra et stylum tardat et sermōnis ingeniīque lībertātem impedit.
Leonicus
Langueat eōrum sermō necesse est quī ad singula haerent et, dum Cicerōniāna modo sequuntur, optima nōnnunquam ac
significantissima reformīdant, quodque est in prīmīs rīdiculum, Cicerōniāna ipsa. Nam dum in eam rem ūnam
intenditur animus velutī quaerēns quod calumniētur, stupet lingua, ingeniī aciēs ānxiā inūtilīque cōgitātiōne
retunditur, spīritus vērō ille fēlīciter audāx opprimitur. Inde ēlinguēs scīlicet ac mūtī plērīque, nōnnūllī
haesitantēs ac balbī. Pectore enim quō dissertī efficimur repressō, frēnāta vērō etiam ipsā vī mentis et in
humilī verbōrum exāmine dēfīxā, stupeat lingua cūnctanterque ac aegrē sermō eat necesse est. Dēlēctum verbōrum
ac optimārum quārunque vōcum praeparātam cōpiam nēmō sānī iūdiciī laudāre nōn potest; sed quid efficiant istī
quamque lentē eīs perpauca succēdant (sī quid modo succēdat iīs) facile vel mē tacente perspicis.
Spudaeus
Atquī quum vēram ēloquentiam assecūtōs sē, tum vērō optimam scrībendī dīcendīque ratiōnem cōnstituisse et putant
et glōriantur.
Leonicus
Nōn nova eiusmodī glōria. Nam Aristotelēs quoque philosophōs quōsdam rīsisse fertur ut stultōs ac arrogantēs quī
philosophiam suīs ingeniīs perfectam rērumque omnium quae ad reī tantae cōnsummātiōnem pertinērent accessiōne
perductam ad summum praedicārent. Ēloquentia vērō an ōlim sit cōnstituenda nesciō, cōnstitūtam certē ut crēdam
addūcī nequeō. Tantum vērō abest ut praestārī ab istīs posse id cōnfīdam ut reī praeclārissimae eōs etiam et
obesse et obfutūrōs putem, quī, quod totiēs dissuādet Fabius, ūnī sē alicui quem per omnia sequantur semel
addīxēre. Quā dē rē aliquandō plūra disseram tēcum, sī per ōtium licuerit. Nam in hāc tam diuturnā
peregrīnātiōne incertōque ac turbulentō vītae genere, quantulum est quod efficere possumus? Altum haec rēs ōtium
quiētumque silentium postulat.
Spudaeus
Īmō vērō, sēcessus hīc, quō in Narbōnēnsī Galliā nūllum amoeniōrem alium dictitant esse, nōs maximē ad totiēs
optātam mihi disputātiōnem invītat, praecipuē arbustum illud, prātumque variīs expictum distīnctumque flōribus
et pūrīs pellūcidīsque eurīpīs cīnctum. Nec porrō dubitō quīn, sī dum frangātur hic aestus, ad dēnsissimum illud
arundinētum sub adsitā platanō sedeāmus, periūcundum tibi futūrum sit diēī reliquum cuius mātūtīnae hōrae
graviōribus, ut sīc dīxerim, mūsīs iam abs tē datae sunt. Quod sī nihil hīc aliud esset quam quercus illa et
rēcta et opāca, cuius rāmīs leviter īnspīrant aurae, esset tamen quod paulum interquiēscerēs. Nunc, cum tot
oleae, tot cupressī, tot platanī, ac fīcī nōbīs arrīdeant, cūr pulvīnōs adferrī nōn iubēs ut vel sub hāc, vel
sub illā umbrā commodius iūcundiusque sedeāmus?
Leonicus
Fallēris, mī Spudaee, sī vel prāta vel hortōs amplissimōs, amplissimum dēnique hunc tōtum sēcessum mihi
studiōrum hortātōrem esse putās. Mentem enim ab opere dēstinātō āvocat locī tum varietās, tum amoenitās. Nec tam
voluptāte ista intenditur cōgitātiō quam remittitur, dum aliud mēns, aliud agunt oculī. Quamobrem, sī quid vīs,
tēctum subeāmus et diurnum illud cubiculum repetāmus studiīsque nostrīs dicātum. Tibi diēs hīc tōtus dabitur
sīve praelegentem tibi aliquid Leonicum tuum audīre velīs, sīve dictante eō excipere mālīs aliquid quod in
commentāriōs posteā tuōs referātur.
Spudaeus
Disputantem et ad ea quae iamprīdem cōgitō respondentem audīre mālō, idque abs tē petō ac postulō. Ac prīmō:
quoniam ex tē saepius audīvī nihil esse in vītā hāc admīrābilius eō homine quī compositā ōrnātaque ōrātiōne
possit tenēre hominum coetūs, mentēs allicere, impellere quō velit, undeque velit dēdūcere; scīre aveō an idem
at hūc quod prius sēnsistī sentiās.
Leonicus
Sentiō equidem, neque ab hāc dēducī mē unquam sententiā patiar. Addam tamen priōrī sententiae aliquid, cui rē
explicātā facile tē assēnsūrum exīstimō.
Spudaeus
Quid illud, obsecrō, est?
Leonicus
Magnam esse admīrātiōnem, Cicerō scrībit, cōpiōsē sapienterque dīcentis: quem quī audiunt, cum acūtissimum
ingeniōsissimumque eum esse iūdicant, tum vērō eā sapientiā praeditum, cui caeterōs omnēs meritō subditōs esse
oporteat. Ego vērō illud addam, quod mihi rēctē sēnsisse videor: maximam esse ac incomparābilem admīrātiōnem
cōpiōsē, sapienter et ex tempore dīcentis, quem quī audiunt, nōn modo plūs quam caeterōs intelligere ac sapere
crēdunt sed terrēnum quendam deum etiam sē audīre arbitrantur. Ex tempore enim dīcendī facultāte nihil esse
admīrābilius putō, dum tamen eum dēmum dīcere intelligāmus, cui dispositē, ōrnātēque ac prūdenter dīcat. Nec
immeritō profectō admīrābilem eam virtūtem maximum studiōrum frūctum veterēs iūdicāvēre, quod nōn nisi multā
lēctiōne, ut tibi saepe scrībere meminī, cuīquam contingat tanta fēlīcitās ac successus multa ex tempore
fundendī, quem interdum labor nūllus, nūllā cūrā cōnsequātur. Deum tunc adfuisse, cum id ēvēnisset, veterēs
ōrātōrēs, ut Cicerō dīcit, aiēbant. Dīvīnum utique mūnus id esse meritō cēnsēbant, nec nisi summā coelestīque
beneficentiā cuīquam darī ut dē magnīs rēbus, multīs nec stultīs, nec indoctīs audientibus, quidquam ex tempore
dīceret sapienter ac fēlīciter. Etsī enim viam quandam variam ac multiplicem esse nōn ignōrābant quā ad id
pervenīrētur, quandō tamen arduam eam esse vidēbant ac difficilem et ā paucīs vel initam, vel fēlīciter
tentātam, dīvīnō quōdam ductū modō ad rāram fēlīcitātem pervenīrī posse perspiciēbant. Nōn enim inconditum ac
fortuitum sermōnem sapiēns vetustās admīrābātur sed sānam sōbriamque ōrātiōnem coelestī aliquō ceu spīritū
ferente ēvolventem sēsē et ad laetum optātumque exitum properantem.
Spudaeus
Audiō.
Leonicus
Quem aestuāns animus ac concita mēns tumultuārium sermōnem fundit, eum meretrīculīs rixantibus plērunque
superesse sciēbat. Quem vērō multa lēctiō fōrmāsset, nōn perpetuum modo ipsum ac nusquam intersistentem sed
ērudītum etiam ac cultum rēctē iūdicābat esse eius generis eiusque modī quem omnēs velut ē coelō exceptum et
commendārent et mīrārentur.
Spudaeus
Quam vellem nunc aliquem nōbīs darī tam excellentī ingeniō ac dīcendī facultāte praeditum iīs excultum
disciplīnīs iīs et nātūrae et artis adiūmentīs ac praesidiīs īnstrūctum quae ad dīvīnam hanc virtūtem
perficiendam attinent. Quod sī mē, quī tē ūnum praecipuē observō ac colō, nōn indignum putās quī viam illam,
quam dīxtī esse multiplicem ac difficilem, abs tē accipiam, efficiam ut singulārīs atque incomparābilīs virtūtīs
huius, dē quā iamdūdum loquimur, partem mihi aliquam ē tuā disputātiōne adscīscam. Viā enim opus esse sciō ac
duce quōpiam certō ac fīdō quī libēns alacrisque praeeat, cuius vestīgia libēns alacrisque sequātur reī
pulcherrimae studiōsus, ut, sī nōn ad summum, ad aliquem tamen honestum gradum cum duce ipsō perveniat. Viam
enim quī nescit quā dēveniat ad mare, oportet eum quaerere amnem comitem sibi.
Leonicus
Tū vērō, mī Spudaee, nōn comitem quaeris quem praestāre tibi possem sēd praetōrem ac ducem, quem utinam ipsī
probum, ut ais, nec tantī itineris ignārum aliquem habērēmus! Dux vērō tibi esse quī possum? Quī, quae scīre
exoptās, per aetātem nōn didicerim, quī inter indoctōs et barbarōs magnam aetātis ac vītae huius partem exēgerim
ac propemodum inter eōs cōnsenuerim quī, quae tū, meliōribus vidēlicet fātīs nātus et annīs, mīrārīs et expetis,
rīdērent ac nihil facerent. Quod sī tamen eam inīre ratiōnem vīs ac viam ingredī, reī multō pulcherrimae
Cicerōnem ac Fabium habēs, nōn ēgregiōs modo ducēs sed hērōās etiam invictōs ac fortēs, quōrum alter ascendere
cupientem, nōn modo tē ex ēditō vocābit sed porrēctā etiam manū iuvābit ascendentem, alter vērō viam plānam et
expedītam esse docēbit obscūraque ea et ad percipiendum difficilia negābit quae scrīptōrēs dīversīs opīniōnibus
pertināciter tuendīs involvērunt.
Spudaeus
Et id quidem sciō neque aliud petentī mihi respōnsūrum tē praevīderam. Adiī utique ad utrunque nōn semel et ab
utrōque in eam rem trādita īnspexī quā potuī cūrā observāvī et pēne etiam ēdidicī. Nec dubium est quīn et optima
sint et vērissima quae ab illīs praecipiuntur omnia. Sed mihi, ut vērum fatear, magis probantur ea quae ōlim
paucīs abs tē dicta adhūc meminī, quae sī fūsius ūberiusque explicāta animōque ac memoriā comprehēnsa hodiē hinc
domum tulerō, magnum operae pretium lūculentumque ac memorābile lucrum mihi fēcisse vidēbor.
Leonicus
Dīcam et, quanquam in hāc peregrīnātiōne librōrumque omnium inopiā vix tibi mē spērō satisfactūrum, repetam
tamen paulō altius quae dē rē tantā dīcī posse videntur. Prīmumque tuam laudābō dīligentiam quī rhētorum
praecepta, quae ā multīs leguntur, ēdiscuntur ā paucissimīs, annō superiōre didicerīs tractēsque eādem assiduē,
studeāsque rēs verbaque commodissimē invenīre, inventa dispōnere, disposita ac suō quaeque locō collocāta
ōrnāre. Quae vērō alia dē ōrātiōnis partibus, eārum tractātiōne ac arte dē contrōversiārum generibus, dē
cōnstitūtiōnibus causārum, dē ōrnāmentīs ōrātiōnis lūminibusque iīs quibus ōrātiō illūstrātur ac distinguitur, ā
scrīptōribus Latīnīs prōdita sunt, ea tibi nota, perspecta ac meditāta omnia arbitror, tibique eō nōmine
grātulor vehementerque assentior quod ēloquentiam nōn, ut quīdam, exercitātiōne sōlā, nōn sōlā imitātiōne sed
arte etiam cōnstāre ac praeceptīs tibi iam inde ab initiō persuāserīs. Via enim prōrsus aliqua, ut dīxī, prīmum
opus est ad quam, sī quandō aberrāre forte contigerit aut necesse fuerit, sit tūtissimus reditus. Prōmere enim
quae mente concēperīs et ad audientēs perferre, quod ēloquentiae proprium est et ad ēloquentem propriē pertinet,
sine arte nēmō potest. Dīcere vērō ex tempore, id est (ut ego quidem iūdicō) currere, quis potest, nisi quī
prius quō sit et quā perveniendum didicerit? Quārē, perge, mī Spudaee, quae ab artium scrīptōribus dē arte
dīcendī praescrīpta sunt legere et, quoad eius fierī poterit, ēdiscere, sed meminerīs tamen praeceptā illa quae
καθολικὰ ā Graecīs, ā nostrīs, quō fierī modo potest, ūniversālia vel perpetuālia vocantur, eius generis esse
quae mūtārī aut labefactārī etiam, ut Fabiō vidētur, ac subruī possint atque interdum dēbeant. Quī enim ad illa
sē tanquam ad immūtābilēs ac necessāriās lēgēs alligārit, dīcendī cursum ac colōrem stultē perdat necesse est.
Quī enim sōlīs praeceptīs satis sē īnstrūctōs arbitrantur nec unquam quidquam audent fēlīciter cōnātumque omnem
reformīdant, cum ēloquentiae multum diūturnumque labōrem impenderint, hoc assequuntur ut ab ēloquentibus vel
quam longissīmē absint. Quārē, quod praeter rhētorum īnstitūtiōnēs alia tibi adiūmenta undique comparās et
quotīdiē multa rogandō, audiendō, legendō, tē ipsum vincere studēs, vehementer, mihi crēde, ab omnibus probātur.
Nam, sīve prīvātō iūdiciō ac nātūrae, quae sē tibi beneficam profectō ac līberālissimam praebuit, sponte ac
ductū, sīve ērudītī alicuius cōnsiliō id facis, prūdenter facis, quī, quam expetis admīrandam virtūtem, nōn nisi
multīs vigiliīs ēmī posse cēnseās.
Spudaeus
Praeceptiōnēs quidem illās, quās dīcis, tē hortante ac praeeunte etiam didicī artemque ipsam in ōrātōrum
scrīptīs latentem atque abditam interdum cōnor ēruere. Ōrātiōnum etiam quārundam optimārum partēs quās effingam,
aut certē subsequar, memoriā complectī studeō. Sed animadvertō tamen alia mihi permulta superesse adhūc quae
observem, quae teneam, quae discam, quae tuear, quae tamen, quālia sint ipsa, nōndum satis intelligō.
Leonicus
Rēctē dictum est ab antīquīs difficilia omnia esse quae pulchra. Lēctiōne multā optimē fōrmārī vel sermōnem, vel
ōrātiōnem ex mē saepe audīstī sed ē tantā tamen scrīptōrum turbā dēlegendī nōnnūllī quōs legās, quōs imitēris.
Et nesciō an tūtissima sit ea brevitās quae est apud Līvium in epistolā quādam ad fīlium scrīptā, ut auctor est
Fabius: legendōs Dēmostenem ac Cicerōnem, tum ita ut quisque Dēmosthenī ac Cicerōnī fuerit simillimus. Legendī
ōrātōrēs, legendī poētae, excutiendum omne scrīptōrum genus. Ad doctrīnam enim omnium nōn improbōrum lēctiō
pertinet, etiam sī ad faciendam phrasin nōn omnēs sint accommodātī. Cicerōnem praecipuē fac nōn lēgās modo sed
amēs etiam inque intimam familiāritātem accersās sed meminerīs facitō Līviānī illīus: tum ut quisque erit
Cicerōnī simillimus. Nam, sī sōlus lēgātur ille, quod nōnnūllīs placēre videō, nōn optimī modo omnēs dēserentur
sed ab omnibus posthāc stylus ceu clypeus abiiciētur dēspērātō tot labōrum praemiō. Quis enim ea sustineat
scrībere quae legere nēmō dignētur? Porrō, quid ex singulōrum lēctiōne ūtilitātis capī possit, ut iūdicāre
difficillimum est, ita referre longissimum. Cum vērō ex iīs quī vetustātem pertulērunt vix ūllum Fabius esse
putet quī iūdicium adhibentibus nōn allātūrus sit ūtile aliquid, cumque Cicerō eōdem auctōre ab illīs
vetustissimīs auctōribus ingeniōsīs quidem sed artē cārentibus plūrimum sē fateātur adiūtum, mīrum profectō
subitō ēnātōs quī, Cicerōne ūnō receptō et in summō, ut pār est, ōrdine collocātō, aliōs omnēs exclūdant,
explōdant, ēiiciant.
Spudaeus
Sī in tam amplō theātrō ūnī Cicerōnī locus erit, angustē ille ut ōlim nōn sedēbit. Sed perge porrō, Leonice.
Leonicus
Assiduā itaque lēctiōne fōrmārī ac perpolīrī ōrātiōnem nēminī dubium esse putō. Quae quāliaque scrīpsit
Aristotelēs, philosophōrum omnium, Platōne exceptō, prīnceps, ex mē audīstī, Aristotelisque librōrum, quī quidem
extent, indicem tibi ā mē fierī voluistī. At illum, quantus quantus erat, multa ac pertināx lēctiō effēcerat.
Eum certē ob lēctiōnis dīligentiam Anagnōstēn Platō vocāre cōnsuēverat; Cicerō vērō, etsī in suīs, amīcōrum
pūblicīsque negōtiīs erat occupātissimus, Graecōrum tamen librōs ēvolvēbat assiduē cumque iīs certābat et ex
eōrum fontibus, ut testātur ipse, iūdiciō, arbitriōque suō quantum, quōque modō vidēbātur, hauriēbat. Sed eundem
nōn minus commendat frequēns scrīptiō, quam quidem multa lēctiō pepererat. Ad fīlium vērō scrībēns: ōrātiōnem,
inquit, latīnam efficiēs profectō legendīs nostrīs plēniōrem. Audīs lēctiōne ūberiōrem plēniōremque ōrātiōnem
fierī. Id quod tum dēmum contigisse tibi sentiēs, cum nōn verba modo ex optimīs quibusque scrīptōribus sed rēs
etiam ac sententiās idōneās, quibus et commūnis sēnsūs alitur et parātur iūdicium, tibi sēlēgerīs memoriāque
comprehenderis.
Spudaeus
Tibi facile assentior illa omnia. Sed alia etiam quaedam expectō quae mē adoptātam illam rēctē nōnnūlla ex
tempore dīcendī facultātem sēnsim perdūcant. Nam forēnsem illam et antīquam, ut hōc sēculō parum necessāriam,
haud ita multum expetō.
Leonicus
Quid expectēs aliud nesciō, nisi forte rūrsum audīre vīs quae dē stylō eiusque ūtilitāte tēcum saepe et Lūtētiae
et in hōc Pontisergiānō sēcessū disseruī.
Spudaeus
Cupiō, eademque ut vel repetās, vel augeās disputandō, tē etiam atque etiam rogō.
Leonicus
Stylī, quem optimum effectōrem ac magistrum dīcendī Cicerō vocat, labōrem ā sēipsō ūnusquisque dēbet exigere.
Huic post multam lēctiōnem locus opportūnus erit. Eius autem duplex mihi ratiō esse vidētur: dīligentia et ūsus
frequēns, sīve exercitātiō. Prīmum enim tardus quidem sed dīligēns esse stylus dēbet ita ut ēmendāta sint quae
scrībēs omnia. Nam aliae deinceps maiōrēs virtūtēs succēdent, perspicuitās et cultus sīve splendor quīdam quem
optimōrum lēctiō simul et imitātiō suppeditant. Dē stylī autem exercitātiōne dīcere supervacāneum putō, cum sine
eā nihil effēcī rēctum nēminī dubium esse possit. Quod vērō dē eius tardātiōne dictum est, neque ratiōne caret,
neque exemplō. Verbōrum enim dēlēctus et rērum collocandīque ratiō temporis spatium dēsīderant. Itaque
scrīpsisse Sallustium Quīntiliānus auctor est et Vergilium Dōnātus paucōs diē versūs compōnere solitum trādit
quōs ceu īnfōrmēs foetūs lambendō ursum mōre sēnsim sē fōrmāre dīcēbat. Stylum ergō in manū sūmptūrus, rem tōtam
dē quā dictūrus es animō concipe, sīc et sēnsūs et verba succēdent. In sententiīs nē quid stultum, nē quid
ineptum sit aut rīdiculum vidē. Verbōrum mōmenta ita tibi sunt exāminanda ut calumniātrīcem suī cūram illam ac
immodicam dīligentiam fugiendam dūcās. Audē itaque et incipe, prōgressus aliquantulum, siste, et ut
antecēdentibus posteriōra iungantur, proximē scrīpta repete. Inventīs adhibē iūdicium, iūdicātis et probātis
ōrdinem ac dispositiōnem. Sīc, fateor, stylī calor ille nōnnihil refrīgēscet sed receptīs dē integrō vīribus
prior impetus recurret ac sēsē tibi ultrō reddet. Sī scrībentī tibi taedium obrēpserit, scrīpta in aliquod
tempus repōne ad quae redeās integer. Tum rūrsus explicā vela aptātīsque vēlīs ac dispositīs rudentibus
ferentibus ventīs nāvigā. Quod sī mūtāta aura, ut saepe fit, retrōrsum ībis, bonō animō ut sīs facitō. Nam sī
tibi cōnstiterīs, nec, quod plērīque faciunt, turpiter dēspērāverīs, implērī mox sinūs redditīs armāmentīs
mīrābere et optātum portum contingēs laetus nec secundam aggredī nāvigātiōnem verēbere. Accēnsus ōlim eius, ut
sīc dīxerim, mūsae, quam deamās, et ipse vehementer adhūc expetō, amōre ac dēsīderiō, sī quid dēesset sērium
quod scrīberem, exercendī stylī causā historiam fābulōsam scrībēbam, nōn multum iīs vidēlicet dissimilem, quae ā
Graecīs aliquot scrīptōribus dīcuntur esse compositae. Valentīnī enim et Ursiniī, quem Orsōnem vulgō vocant, quī
in silvā Aurēliā ēducātī dīcēbantur, Gallicō sermōne cōnscrīptam historiam Latīnam facere tentābam adhibitīs
tamen ōrnāmentīs et figūrīs quae ad rem per sēsē humilem ac exiguam decorandam pertinēre vidērentur, fictās
conciōnēs nōnnunquam intertexēbam, fictās lēgātiōnēs ac tabellāriōs, cōnsilia ēventūs affingēbam. locōs
dēscrībēbam et Aurēliam quoque ipsam, ad quam expositī illī ferēbantur, dēpingēbam, supputābam tempora, veterēs
historicōs, quī nunquam extārent, testēs citābam et rem ā vēritāte remōtam ōtiōsīsque mulierculīs scrīptam
cōnābar vērisimilem efficere. Quā ex rē assecūtūrum mē spērābam nārrandī pūrē ac dīlūcidē suādendīque ac
dissuādendī ratiōnem aliquam; scrībendārum praetereā epistolārum facultātem et artem, sī quā modo scrībendārum
epistolārum esset ars nec in nātūrā ūsūque ac exercitātiōne studiōrum pars illa potius tōta posita esset.
Scrīpsī et cōmoediās aliquot, quās nōn succēdente stylō et damnāvī posteā et abolēvī. Sed dialogōrum mihi tamen
lībertās sīcuti facilior vidēbātur, ita longē grātior erat. In quibus, etsī decorō ac persōnīs esse serviendum
nōn ignōrābam, oeconomia tamen illa, quā veterum cōnstant cōmoediae, nōn postulātur.
Spudaeus
Nunc dēmum intelligō, pulcherrimō cuique operī suam esse difficultātem appositam.
Leonicus
Carmina (quid enim negem?) scrīpsī et scrībō nōnnunquam quoque sed quālia Cherilī fuisse dīcit Horātius, inculta
et male nāta. Legendī tamen tibi sunt poētae, mī Spudaee, et in eōs studiōrum recessūs interdum excurrendum: hoc
prīscī omnēs ōrātōrēs factitārunt ut attrītā asperitāte forēnsī ingenia poēticīs blanditiīs reficerent. Haec
sunt studiōrum amoenissima dīverticula, haec sunt ingenua laxāmenta iūcundissimaeque remissiōnēs ingeniōrum,
quās captāsse M. Tullius dīcitur indeque maximum ēloquentiae lūmen intulisse. Nōverat vir prūdentissimus forēnsī
contentiōne pugnāque illā cotīdiānā ingeniī mucrōnem retundī, poēticīs autem, ac prope dīxerim, mūsicīs hīs
dēliciīs redacuī et excitārī. Latet enim, mī Spudaee, latet in optimīs quibusque carminibus mūsārum ceu spīritūs
quīdam ab iīs ipsīs tibi petendus, petenda et illa verbōrum sublīmitās, petenda quaedam ōrnandī genera ac velut
ōrātiōnis lūmina quae Cicerō ōrātōribus cum poētīs scrībit esse commūnia. Quod vērō tibi in prīmīs esse dūcō
necessārium eximiaeque virtūtis illīus, quam expetis, ad quam nīteris, condīmentum quoddam praecipuum quoque
sine necesse est quidquid ex tempore funditur, quamlibet aliōquī perpolītum ac nitidum, īnsulsum esse atque
īnsipidum, ā poētīs tibi potissimum est petendum.
Spudaeus
Quid illud tandem?
Leonicus
Movendōrum animōrum ratiō sine quā īnfirma et iacentia cētera sunt omnia. Dē quā, quoniam quid sentīrem alibī
tibi mē explicāre meminī, nihil dīcam hōc locō. Ex Aristotelis librīs, quōs dē arte rhētoricā scrīpsit, et ex
Fabiō Quīntiliānō haec ōlim commodius intelligēs. Interim, quandō affectūs omnīs, vel mītēs illōs, quōs
cōmoediae, vel hōs concitātōs, quōs tragoediae similēs esse volunt, nōn modo optimē tenent poētae sed eōs etiam
in suā quōdam modo potestāte habent, ēvolvendī tibi saepe sunt ēdiscendaque in illīs quam plūrima quae ad hanc
praecipuē ratiōnem pertinent. Cuius reī exempla satis multa ex Vergiliō addūcere hūc possem, nisi ea annō
superiōre tibi, cum poētārum prīncipem ēnārrārem, velut digitō commōnstrāssem.
Spudaeus
Id ipsum annī huius hieme, simul atque vidēlicet aulicā hāc molestiā dēfūnctīs in prīstinamque assertīs
lībertātem Lutetiae quiēscere licēbit, in Homērō nōn minus, ut spērō, dīligenter praestābimus. Multa alia nōbīs
(ut spērāre posse videor) ūnus Homērus suppeditābit.
Leonicus
Ita spērō quoque, itaque tibi factūrum mē polliceor. Sed tunc licēbit tibi commūnem etiam locum aliquem, aut
quaestiōnem īnfīnītam, quemadmodum coepistī, tractāre, aut graecās pāginās aliquot septimō quōque diē latīnās
facere. Quod sī Latīna carmina solvere et, quod ā Fabiō probārī videō, paraphrasī explicāre (quā ūnā
exercitātiōne virōs excellentissimōs ūsōs esse trāditum est) īnstiterīs, plūrimum ad id quō properās prōmōvisse
tē sentiēs. Multiplex labor, inquiēs. Sed simplex, mihi crēde, nec ingrātus fuerit, sī meditātiōnem ūnam
vicissim excēperit alia, quandō et varietāte levātur taedium et voluptās, quā cuiuscunque reī studium sustinērī
solet, conciliātur.
Spudaeus
Ita profectō crēdō ac persuāsum habeō expertus: ūnum modo aliquid agere semper difficile esse ac molestum.
Leonicus
Graeca vertere, quod tū pulchrum ac magnificum esse putās, ōlim licēbit tibi, quā dē rē quid tibi annō superiōre
dīxerim, cum Īsocratis ōrātiōnēs tibi frātribusque tuīs praelegerem, meministī adhūc, opīnor, et ipse repetēns
iterum iterumque monēbō. Nunc cavē audiās istōs nesciō quōs, quī tot studiīs variīsque commentātiōnibus in
dīversum tendentibus, nōn iuvenīlia modo sed rōbusta etiam ingenia onerārī atque obruī putant. Nam neque
suprādicta illa in dīversum tendunt, ut illī stultē putant, sed nātūrā ita sunt coniūncta ac cōpulāta ut
sēparārī neque possint, neque dēbeant. Lēctiōne requiēscit stylus, lēctiōnis vērō ipsīus taedium vicibus
levātur. Quod cum sit ā Fabiō, nōn ērudītissimō modo praeceptōre sed optimō etiam ac prūdentissimō ingeniōrum
fōrmātōre trāditum idipsumque nōn paulum modo in honestiōribus studiīs versātus cotīdiē experiātur, mīrum est
tamen nōn dēesse quī dīversum tueantur. Quālēs autem sint illī quantumque effēcerint in studiīs ex eōrum vel
īnfantiā vel stultā loquācitāte, prōtinus intelligere cuique licet.
Spudaeus
Licet.
Leonicus
Sed Fabiī ipsīus verba, quae mē nesciō quōmodo suffūgerant, hīc tibi, quoniam ēlegantissima mihi esse videntur,
referam. Ea sunt librō prīmō: quamlibet multa, inquit, ēgerimus, quōdam tamen modō recentēs sumus ad id quod
incipimus. Quārē, mī Spudaee, tantum abest ut ipse, cui et ingenium tuum nōtum est ac saepe tractātum, multa
praecipiendō offendere tē verear aut onerāre ut, quoniam libenter tē et cupidē audīre videō, addere alia velim,
nōn ūtilia modo īnstitūtō tuō, ut quae suprā iam dicta sunt, sed etiam necessāria, nēcubi negligēns tibi
inconditusvē sermō excidat. Falluntur enim multī quī scrīptīs tantum cūram adhibent ac dīligentiam, secūrī quō
quid modo vel in amīcōrum convīviō, vel in quotīdiānīs colloquiīs ac congressibus loquantur. Quō vitiō nē
Hermolaum quidem ipsum, virum aliōquī doctissimum et adnotandīs et scrībendīs multīs dīligentissimum, caruisse,
quī illum audiērunt, dīcunt ut nōn modo, cum ērudītissimus esset ac disertissimus, indoctī ac barbarī speciem
praebēret sed ad stylum reversus ānxiē cum verbīs ipsīs ac rēbus luctārētur. Atquī, ut intelligās quantum ad id
quod mōlīris et cōgitās collātūra sit domesticī sermōnis dīligentiā, accipe quid ipse ōlim adolēscentulus
vīderim Aurēliae, cum ibi iūrī Caesareō cum Iōanne Pyrrhō operam prīmum darem. Germānus erat illīc
iūrisprūdentiae et ipse candidātūs disputātiōnibus congressibusque cotīdiānīs ita assuētus ut nihil prope aliud
ageret. Quam quidem ad rem ita sē ille comparāverat ut eōrum quae magnō studiō scrīpserat colōrem ac speciem
referrent quae effundēbat ex tempore. Porrō quae ille scrībēbat eiusmodī erant quibus neque cultus neque
iūdicium dēesse vidērī posset. Hāc ille latīnī sermōnis facilitāte cōnsequēbātur ut nōn mihi modō, quī rem
tantam nec intelligerem, nec spērārem, sed permultīs etiam aliīs neque stultīs, neque indoctīs mīrābilis
vidērētur.
Spudaeus
Nōn iniūriā.
Leonicus
Quid autem is posteā effēcerit (ā iūris enim Caesāriī professōribus, quī tum Aurēliae flōrēbant rude dōnātus in
patriam rediit nec mihi unquam posteā vīsus est aut audītus) nesciō. Quod sī facultātī illī quam tum iam sibi
pepererat et ostentābat rērum cognitiōnem ac scientiam, sine quā verbōrum strepitus omnis est inānis ac
rīdiculus, addendam cūrāvit, dubium nōn est quīn ad eam ἕξιν, quam tū omnibus admīrandam, tibi optandam ac
necessāriam etiam esse putās, tandem pervēnerit. Eō profectō nēminem unquam libentius audīvī. Nam quantum mihi
per aetātem iūdicāre tum licēbat, dignum omnīnō illum cēnsēbam quem nōn ipse modo quī eiusmodī exemplīs egērem
ac stimulīs sed ērudītī etiam omnēs audīrent ac mīrārentur. Fac ergō, mī Spudaee, ut cum sociīs, cum amīcīs, cum
aequālibus coēnāns, inambulāns, equitāns pūrē omnia, Latīnē quoad eius fierī poterit, loquāris. Idipsum ita
cūnctanter prīmum ac tardē faciendum tibi est ut neque cūra illa dēsit aut dīligentia quā cotīdiānus sermō fingī
ac fōrmārī dēbet, mox accēdet optāta ac tūta celeritās.
Spudaeus
Quam tū celeritātem tūtam vocās?
Leonicus
Inoffēnsum ōrātiōnis cursum aut sermōnis.
Spudaeus
Quod vērō etiam dīxistī sine rērum cognitiōne ac scientiā verbōrum strepitum esse inānem, unde petendam illam
putās et ad hanc dīcendī facultātem accersendam? Ā poētīs nē, an ab ōrātōribus rērumvē gestārum scrīptōribus?
Leonicus
Erunt hī quidem tibi ad id adiūmentō maximō et iam, quod citrā assentātiōnem dīcere mē posse putō, fuērunt.
Gravēs in prīmīs poētae sīcuti Homērus et Vergilius quōs nōnnūllī contendunt ‘Quidquid sit pulchrum, quid turpe,
quid ūtile, quid nōn plānius meliusque’ reliqua nōstī. Quod enim dē Homērō Flaccus, dē nostrō quoque Vergiliō
rēctē dīcī posse arbitror, quī Homērō ipsī adeō in hāc parte nōn caedit ut in Aenēā suō fortis ac sapientis virī
imāginem aliquantum melius quam in Ulysse ille suō expressisse quibusdam videātur. Verum enim vērō, mī Spudaee,
tibi ūnum hoc persuādeās necesse est: vītam nostram tōtam nihil aliud esse dēbēre quam vigiliam quandam, ut
Plīnius ait, perpetuam. Plūribus vigiliīs multōque maiōrī studiō ac sūdōre aliunde illa tibi est ad haec studia
advocanda. Ut enim in poētīs fortasse rērum scientia ita sit adumbrāta ac immersa ut eius speciēs quaedam ex
illīs existat interdum aut in eīs extet etiam ac ēmineat, philosophōrum tamen ac praecipuē veterum tōta haec
laus est. Philosophiae enim, quā nihil ā dīīs immortālibus ūtilius, pulchrius, ac magnificum magis hominibus
darī potuit, ingenuae artēs omnēs serviunt et ad illam ut ad ōceanum fontēs ac flūmina ferrī ac reflectī
disciplīnās omnēs necesse est. Verbōrum scientiam trādunt quī grammaticī, quī rhētorēs, quī dialecticī vocantur;
rērum cognitiōnem, quae et ūberior est et multō profectō splendidior, philosophī. Rēctē enim ille in Poēticā:
Rem tibi Sōcraticae poterunt ostendere chartae.
Spudaeus
Audiō. Sed ars ea, quam profitentur iī quī dialecticī vocantur, philosophia nē est, an philosophiae pars aliqua?
Leonicus
Est…
Spudaeus
Philosophiae pars, ut ex tē proximē audīre meminī, cum mē ad Aristotelis lēctiōnem hortābāre.
Leonicus
Nae. Cum enim trēs habeat partēs philosophia quās virtūtēs etiam generālissimās ab ērudītīs quibusdam Graecīs
vocārī nōn est dubium, eās quidem Graecī suīs magisque propriīs nōminibus vocant quam Latīnī quī partem ūnam
mōrālem, nātūrālem alteram, tertiam ratiōnālem quō, vidēlicet modo possunt, appellant. Porrō ratiōnālem hanc,
dialecticam etiam, id est, disputātrīcem seu, ut quīdam, sermōcinātrīcem dīcī posse, gravis auctor est
Plūtarchus, etiam sī nostrī temporis pseudodialectīcōs quōsdam discrīminis nōnnihil inter eās facere nōn
nesciam.
Spudaeus
Graecae linguae īnscītiā.
Leonicus
Rēctē putās. Sed vidē, obsecrō, quam lātē pateant singulae partēs illae, quamquam multa eārum ūnaquaeque nōbīs,
sī volumus, nec incommoda nōbīs tanta invidēmus, dare ac suppeditāre possit ut plānē persuāsum habeās precāriō
ab illīs petenda esse quibus ōrātiō locuplētētur, immō vērō, sine quibus nūlla est ōrātiō. Ratiōnālis, quam
tertiam Aristotelēs Theophrastusque faciunt quaeque in disserendī ratiōne versātur vōcum proprietātem explicāre
docet, docet ambigua aperīre, perplexa dissolvere, colligere, falsa ā vērīs internōscere. Mōrālis vītae ac mōtus
ratiōnem cōnstituit, tōtaque in eā rē est occupāta quae nōn nisi multīs magnīsque volūminibus explicārī ac trādī
potest. Nātūrālis, dē mundō, dēque iīs quae in mundō sunt, quae sunt īnfīnīta, quaerit ac disputat. Ex iīs
rēctē, ōrdineque animadversīs dīcendī segetem ac silvam potius ūberrimamque māteriam amplaque ac perpetua
ōrātiōnis argūmenta pēne innumera dēcerpī, nēmō homō est quī nōn intelligat. Perdiscenda ac pertractanda haec
tibi erunt quibus dīcendī vīs alitur et crēscit et in ēloquentiam ceu corpus addūcenda. Nunc quandō dē
philosophiae ūtilitāte satis dictum est, redeundum ad reliqua quae mihi in mentem veniunt, sunt autem ea sānē
pauca.
Spudaeus
Expectō. Sed ūnum mīrārī mē ac saepe mīrātum esse prīmum ut fatear oportet. Cūr, cum tot sint nātiōnēs ac
linguae, duae tamen tantum (sānctiōrem linguam, quā Hebraeus lēgum lātor deī colloquiō dignus habitus scrīptam
deī digitō lēgem tulisse crēditur, excipiō) nōn ab iīs modo quī eās puerī ā nūtrīcibus etiam suīs ac māterculīs
accēpērunt sed ab hospitibus etiam ac peregrīnīs tantā cūrā acceptae sunt et hōc tempore etiam discantur Graeca
Latīnaque? An quod adeptō multārum gentium imperiō sibi subditōs populōs Graecē Latīnēque plūrimum et scrībere
et loquī voluērunt linguamque illīc suam, sīcuti et lēgēs, quibus parerent Graecī Latīnīque imperārunt?
Leonicus
Valuerit nē ōlim ea ratiō haud satis sciō. Nunc certē, etsī nec Graecīs pārēmus nec Senātuī Populōque Rōmānō aut
Caesaribus, Latīnam tamen linguam studiōsē amplectimur omnēs eōsque laudāmus quī Latīnē et loquuntur et
scrībunt. Graecam vērō longō tempore intermissam atque ignōtam doctī omnēs antīquārumque līterārum, id est,
vērae germānaeque ērudītiōnis cupidī tantō hodiē labōre ac studiō in Galliā hāc nostrā et didicērunt et discunt
ut professōrēs iam eius linguae clārōs ac ērudītōs puerōs etiam Graecē scrībentēs loquentēsque habeāmus sānē
quam multōs. Duplicem eius reī ratiōnem mihi perspexisse videor. Nam cum linguae aliae omnēs vagae sint,
incompositae nūllīsque artium praeceptīs illigātae, Latīna Graecaque iīs praeceptiōnibus, observātiōnibusque
comprehēnsae sunt quae et certissimae sunt et certō ōrdine dīgestae ac distribūtae. Gallicam nōnnūllī ac
Britannicam in artem nōminumque ac verbōrum flexūs quōsdam exitūsque redigere tentārunt sed quam fēlīciter
vīderint aliī. Sunt praetereā inopēs linguae omnēs externae vōcumque perpaucārum. Graeca multīs et optimīs
verbīs ac figūrīs abundat. Latīna, etsī ūbertātē et cōpiā graecae cēdere exīstimātur, est tamen et locuplēs
satis amplaque et proprietātem quandam suam habet ceu vernāculam idiōtismōsque perēlēgantēs nec Graecīs, ut ego
quidem arbitror, īnferiōrēs. Hūc accēdit quod et disciplīnae omnēs nōn līberālēs modo sed sellulāriae etiam et
quae mēchanicae seu māchinālēs dīcuntur philosophiaque adeō ipsa artium māter hīs linguīs ducibus (mysticam enim
illam eiusque gentis propriam ex quā Chrīstus Optimus Maximus nāscī volvit semper excipiō) et trādita est et
exculta etiam ac celebrāta. Externīs sī quid est prōditum quod lēgī dēbeat nec cognitū sit indignum nec eam
tamen dignitātem habet ac nitōrem quem Graeca ac Latīna, nec nisi ā paucīs legitur; amātur ac dēfenditur ā
paucissimīs.
Spudaeus
Audīre reliqua gestiō: itaque iam ad illa.
Leonicus
Reliqua paucīs fīniam: nam, etsī tōta haec disputātiō nec iniūcunda mihi esse potest, quandō ea tibi est nōn
mediocriter, ut spērō et optō, prōfutūra, quoniam tamen aliō vocāmur, mihi, ut vērē dīcam, incipit esse
submolesta. Cōgitātiōne, quam inter scrībendī labōrem extemporālemque fortūnam medium quiddam Fabius esse
scrībit, quam plūrima ut ūtāre facitō. Est enim ut frequentissimī, ita maximī ūsūs. Haec nē ipsīs quidem noctis
tenebrīs tē dēseret, nec modo sermōnem tibi tōtum aliquem aut epistolam sed ōrātiōnem etiam complectētur ac
praetexet. Haec tē in quantāvīs sōlitūdine librōrumque pēnūriā in studiīs cognitiōnis ac līterārum officiō
continēbit. Haec tē in ōtiō, in sōlitūdine acuet et excitābit praestābitque ut, quod Scīpiōnem Africānum dīcere
solitum ferunt, nunquam minus sōlus futūrus sīs quam cum sōlus fuerīs.
Spudaeus
Maximum ōtiī sōlitūdinisque levāmen, Leonice, mentis agitātiō quam tū cōgitātiōnem rēctissimē vocās, cōgitandī
vim rēctē etiam dīcī posse opīnor.
Leonicus
Maximum, mī Spudaee, praesertim sī quis multā lēctiōne ac cūrā sibi iam phrasin fōrmāverit. Nam, ubi ad
cōgitātiōnem sēcesserīs, aut ubi tē illa cēperit, librōsque ac stylum tibi ē manibus excusserit, fōrma illa sēsē
cōgitātiōnī sociam addet. Quod sī memoriae quoque fidēs et ea ingeniī vīs, quibus praestāre tē tuīs aequālibus
omnibus affirmāre posse videor, ad phrasin ac cōgitātiōnem accesserint, nihil nōn efficiēs eōrum quae tibi sunt
animō ac expectātiōne praesūmptā.
Spudaeus
Interpellāre tē, Leonice, tantum abest ut velim, ut verear nē cuiusquam nōbīs interventus impedīmentō sit. Et sī
enim sine pertināciā refellere solēs et refellī etiam tē vel ab indoctīs aequō animō patēris, ōrātiōnis tamen
istīus cursum, etiam sī quid sit quod assentīrī omnīnō tibi nōn dēbeam, impedīrī prōrsus nōlim.
Leonicus
Praetermittere nūllō modō possum quod tibi, cum audiēris, et grātum et memoriae fidēliter inhaesūrum exīstimō,
Iānus Pyrrhus, quō ōlim amīcō singulārī ac studiōrum sociō ūsus sum, ēlegantī vir ingeniō dignusque cui longior
vīta contingeret, cum huius generis laudem aliquam spērāret ac vehementer etiam expeteret, multa dīcere ex
tempore solēbat convocātīs amīcīs, iīs praesertim dē quōrum iūdiciō ac opīniōne plūrimum esset sollicitus. Quod
ubi fēcisset, quanquam verēcundē, saepe tamen ac pēne etiam cotīdiē fēcisset, id assecūtus est ut inter suōs
facile prīnceps et esset et habērētur. Magna erat hominis cum rēbus in omnibus, tum in dīcendō vīs et ācrimōnia.
Sed eam frēnābat pudor quīdam līberālis ōrīsque modestia, vōcis sonus ēlegāns ac perurbānus, ēmendāta ac
expedīta lingua, quae dūrum nihil, nihil rūsticum ac peregrīnum sonāret. Ipse, cum ad illum saepe ac
familiāriter adīrem, nōn rārō sōlum offendī ex tempore dīcentem, meditantem longumque sermōnem ac nārrātiōnem,
quam audiente mē posteā recitāret, tacitē connectentem. Id ipsum ut facerem, amīcē mē interdum magnopereque
rogābat affirmābatque nihil nōn ēvāsūrum quod in eō genere tentārem. Eius precibus ac cōnsiliō sī ita, utī
coeperam, perpetuō fuissem obsecūtus, Leonicum nunc tuum, sī nōn tālem, quālem ille fore spērābat, at certē nōn
contemnendum studiōrum tuōrum adiūtōrem ac socium habērēs.
Spudaeus
Sīc plērīque omnēs sumus quī ob cōnsiliī imbēcillitātem saepe graviter offendimus et ob rērum imperītiam, quae
ineuntis aetātis est propria, in summā opīniōnum perversitāte versāmur.
Leonicus
Sed, quoniam vereor nē subitus quispiam nūntius ex hōc Pontesergiānō sēcessū nōs nec opīnantēs in rēgiam
abdūcat, ūnum adiiciam modo ā nostrīs rārō aut animadversum, aut observātum, ea tamen lēge ut, sī Clārōmontānī
iussū ad coenam, quae eī ac reliquīs convīvīs iamdūdum esse dīcitur apposita, vocātī fuerīmus, ē vestīgiō liceat
ac cito in cēnātiōnem dēscendere.
Spudaeus
Cēnulae ūnīus facilis est iactūra.
Leonicus
Tibi facilis, mihi nōn aequē fortasse. Duplicem mihi vidērī barbariem ex mē saepe audīstī: mentis alteram,
alteram linguae. Mentis barbariem ineptam ac molestam loquācitātem esse putō; quō vitiō, quō quaeque magis est
barbara nātiō, eō magis labōrāre corruptaque esse dīcitur. Linguae barbariēs ōris et linguae vitia sunt Latīnī
sermōnis candōrem ac sonum polluentia. Ea adeō lātē patet ut nē ipsōs quidem, quī in Latiō nātī sunt Latīnīsque
et līterīs et disciplīnīs excultī, ab eā omnīnō possīs vindicāre. Utrumque sī fugere vīs (velle autem profectō
dēbent studiōsī ac sānī omnēs), ab indoctōrum ac barbarōrum colloquiō ac cōnsuētūdine, quam longissimē fierī abs
tē poterit, absiste. Ubīque tibi occurrent stultī sophistae indoctīque ac loquācēs lēgulēiī: eōrum rēgnum
fāstumque, etsī iam longō tempore pertulimus, vītandī tamen magis sunt nōbīs adhūc quam irritandī. Vetustum
illum suum praestigiōsumque splendōrem sēnsim abolērī atque exolēscere aut nōndum profectō vident, aut, dēpulsā
nebulā nesciō quā suīs artibus ac dolīs obductā, in theātrum mox suum sēsē clāramque in lūcem reditūrōs spērant.
Spudaeus
Intolerābiliōrēs nē sint hī an illī, difficile est iūdicāre. Sophistīs ac pseudotheologīs (sīc crassōs istōs
vocant nōn illōs autem veterēs aut vērae theologiae studiōsōs) putābam nihil esse stultius. At in legulēiōs
(iūriscōnsultōs enim nōn vocō, rūbrīcāriōs istōs Accursiānōs) nūper incīdimus quibusvīs sophistīs arrogantiōrēs.
Leonicus
Eōrum tibi vītanda cōnsuētūdō eōrumque quī ēlegantiōrēs disciplīnās omnēs aut rīdent, aut ōdērunt. Fierī enim
nōn potest ut, quī assiduē cum barbarīs versātus fuerit, nōn inde contrahat et sermōnis barbariem aliquam et
opīniōnum prāvitātem: ‘dedit hanc (vidēlicet) contāgiō lābem et dabit in plūrēs.’ Illud nē admonendum quidem, ad
perferendōs studiōrum labōrēs necessāriam esse frūgālitātem ex quā bona valētūdō est. Hanc nōn ērudītōrum ac
bonōrum convīvia sed nepōtum ac helluōnum crēbrae intempestīvaeque compōtātiōnēs vitiant. Nec mīrum senēs
(quanquam nē multī quidem senēs) tam exhaustō effētōque corpore hodiē vidērī, cum libīdinōsa ac intemperāns
adolēscentia corporis nervōs omnīs ac vīrēs frangat. Cūranda itaque tibi corporis valētūdō, quae tenuī ac modicō
cibō modicīsque exercitātiōnibus servātur. Illud quod dīcam nesciō an prīmum ac praecipuum: lūdīs, ōtiōsīs
sermōnibus, āleā, pilā, vēnandī aucupandīque voluptāte, spectāculīs, corporis immodicā cūrā reīque familiāris
nimium sōlicitā dīligentiā plūrimum auferrī studiīs nostrīs, plūrimum ēripī, plūrimum subdūcī. Vērumque illud
est eiusdem satyricī:
Dum bibimus, dum serta ungenta, puellās
Poscimus, obrēpit nōn intellēcta senectūs
et alterīus item:
Tum crassōs trānsiisse diēs lūcemque palūstrem
Et sibi iam sērī vītam ingemuēre relictam.
Sed iīsdem dē rēbus aliquandō plūribus agere licēbit; nunc, quoniam colligendae sarcinae nōsque īnstrātī
iamdūdum equī ante forēs expectant et ad tertium quārtumvē lapidem nōbīs ā cenā equitandum est, surgāmus.
Spudaeus
Surgō et tē sequor.
Leonicus
Narbōnēnsem hanc Galliam tibi ē vulgātīs tabellīs nōn ignōtam esse gaudeō.
Spudaeus
Continēbō mē adhūc intrā eam, quae montium et flūminum, oppidōrum, urbium ac regiōnum nōmenclātūram nōn
ēgreditur, terrae dēscrīptiōnem. Nam subtīliōra illa quae trāduntur ab iīs quī mathēmaticī vocantur nōndum
attingō.
Leonicus
Vērum dīcis. Sed quae ē Proclī libellō, quō ūniversī ratiō quaedam dēscrībitur, hōc annō auctōre mē didicistī,
nē tibi etiam excidant facitō.
Spudaeus
Teneō.
Leonicus
Quae dē mundō, dē mundī axe dēque axīs extrēmīs, quae Graecīs Latīnīsque ā vertendō appellātiōnem sortīta sunt,
dēque sphaerae, quae dīcitur, circulīs, quī aequidistantēs, quīque oblīquī, quīque per mundī verticēs ductī
ratiōne atque intelligentiā magis quam sēnsū ūllō corporis comprehenduntur, quae dē illōrum et occultātiōne et
ēmersū, magnitūdine, ōrdine, potestāte, intervāllō ex Proclī lēctiōne didicistī. Quae dē illīs quoque quī mancī
quōdammodo ac mutilī intelliguntur. Quae dē Signiferō, fīnītōre et iīs quī merīdiānī dīcuntur, dēque illō cui ā
candōre lacteī cognōmentum est additum, quī coelestium circulōrum ūnus cōnspicuus nec certā lātitūdine dēfīnītus
sed aliquā suī parte lātiōre, angustiōre aliquā. Quae dē terrae fasciīs quīnque nōn ā Proclō modō sed ā Vergiliō
etiam accēpistī, tenenda tibi sunt omnia et inter equitandum etiam repetenda. Nam perlonga erit, ut videō,
equitātiō haec nostra, sīve tōtā haec Gallia Narbōnēnsis obeunda nōbīs est, sīve nostra illa, quod magis et optō
et spērō, repetenda. Veterum quidem auctōritāte facile addūcor Narbōnēnsem hanc, cuius partem nōs satis magnam
iam ēmēnsī sumus, multō omnium pulcherrimam esse ut crēdam. Sed mē vītae huius, aut fābulae potius mōtōriae ac
turbulentae, iam nimium taedet: taedet Thrasōnum calamistrātōrum ac nitidōrum, taedet parasītōrum, mōriōnum ac
scurrārum, trossulōsque istōs ac pōgōniās diūtius ferre nequeō.
Spudaeus
Nīl mīrum. Sed labōrem tamen hunc spērō tibi ad corporis valētūdinem nōn parum prōfutūrum. Sēgnitiem enim ab
istīs tibi totiēs obiectam excutient longa itinera mentisque trīstitiam ac gravitātem discutient et ad
cōgitanda, invenienda, iūdicanda multa spatium dabunt.
Leonicus
Sī magna labōris fuga sēgnitiēs vocanda est, agnōscō crīmen sed mihi cum illīs (ut arbitror) commūne. Magnum
labōrem sānī omnēs fugiunt, praesertim inūtilis sī sit. Sīn legere aliquid quotīdiē, scrībere, discere, magnum
labōrem esse putant ac nōn voluptātem potius quandam eximiam et singulārem, vehementer errant. Est enim dulcis
illa ac incorrupta voluptās ingeniōrum altrīx mentiumque ac animōrum alimentum quoddam suāvissimum. Multae
variaeque lēctiōnis taedium plērīque fugiunt, ā scrībendī labōre, ā nocturnīs lūcubrātiōnibus, antelūcānīs
vigiliīs, hibernīs praesertim abhorrent quamplūrimī, sed iī modo quibus adhūc nōn satis est persuāsum virtūtem
sibi ipsī pulcherrimam mercēdem esse. Sed nē ea quidem, quam nōn nisi sūdōre parārī posse rēctē scrīpsit
Hēsiodus, ā quōquam exēgit unquam ut immodicīs, īnsānīs ac praeposterīs aerumnīs ac labōribus sē ipse
cōnficeret. Quārē, seu sēriō illud mihi, seu, quod magis putō, iocō obiicitur ab illīs, haud equidem in magnō
pōnam discrīmine tēque hortābor modo ut, quae rēctē tibi sunt īnstitūta studia, magnō invictōque animō urgeās ac
persequāris, tibique persuādeās nihil eōrum quae expetis nōn ēvāsūrum, sī tibi cōnstiterīs neque ab honestīs tē
ac antīquīs artibus ad inērudītās nūgās abdūcī sīverīs voluptātēsque, homine līberō indignās, nōn secus ac
pestilentissimum caelum aut luem quampiam immānissimam cūnctā longē lātēque vastantem effūgerīs, expuerīs,
ōderīs. Colloquium hoc plūs satis magnum ac verbōsum iīs versibus claudam quī Vergiliō ā multīs tribuuntur, sunt
enim ēlegantēs ac perpolītī dignīque quī adolēscentulīs omnibus inculcentur et mūsaeīs adpingantur omnibus:
Quisquis dēsidiam luxumque sequētur inertem,
Dum fugit oppositōs incautā mente labōrēs,
Turpis inopsque simul miserābile trānsiget aevum.
FINIS
Béraud, Nicolas. 1473-1550. Beraldus, Nicolaus. 1473-1550. Nicolai Beraldi Aurelii dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari potest deque ipsa dicendi ex tempore facultate: ad reuerendissimum Cardinalem Oddonem Castellionensem, tituli Diuorum Sergii, Bacchi, Apuleii, uirum utriusque linguae peritissimum. Apud Sed. Gryphium. Lugduni. Sebastianus Gryphius. 1534.
Béraud, Nicolas. 1473-1550. Beraldus, Nicolaus. 1473-1550. Nicolai Beraldi Aurelii dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari potest deque ipsa dicendi ex tempore facultate: ad reuerendissimum Cardinalem Oddonem Castellionensem, tituli Diuorum Sergii, Bacchi, Apuleii, uirum utriusque linguae peritissimum. Apud Sed. Gryphium. Lugduni. Sebastianus Gryphius. 1534.